Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
1505. oct. 31. cuiusctinque generis et maneriei existant, memorate domine Petronelle ac eiusdem heredibus et posteritatibus universis, deficientibus tamen heredibus dicti Iohannis Erdély, dedissent, donassent et Ín evum ascripsissent, imo dederunt, donaverunt et ascripserunt iure perpetuo, irrevocabiliterque ac in sempiternum tenendas, possidendas pariter et habendas; hoc adiecto et specialiter declarato, quod si temporum successu prelibata domina Petronella aut heredes eiusdem prescriptam possessionem Olahsarmas ac medietates pre tactarum duarum possessionum Mezewzylwas alio nomine Waydazylwas et Zaah vocatarum vendere aut in eleemosynam dare vei alio quovismodo a se alienare vellet et niterentur, extunc ipsa domina vei heredes eiusdem nemini alteri, nisi prefatis Martino et Gregorio Erdély, aut heredibus et posteritatibus et successoribus eorundem pro mille florenis auri et non ultra easdem possessionem ac medietates pre tactarum possessionum vendere, dare et alienare valeret atque possent; hoc non pretermisso, quod si prelibatam dominam Petronellám aut heredes eiusdem absque testamentaria dispositione ab hac luce decedere contigerit et pre tacta possessio ac medietates prescriptarum possessionum et alie prescripte hereditates et iura possessionaria apud manus eiusdem domine vei heredum ipsius tunc remanserint, extunc pre tacta possessio et medietates possessionum ante dictarum simul cum aliis prescriptis hereditatibus et iuribus possessionariis in prelibatos Martinum et Gregorium Erdély, ac heredes et posteritates eorundem sine aliqua solutione pecuniaria condescendi deberent et derivari eo facto. Ad que premissa et quevis premissorum singula iidem Iohannes, Martinus et Gregorius Erdély persona]ibus eorum astantiis, iidem etiam Martinus et Gregorius oneribus sub premissis in se ipsos modo premisso levatis et receptis se spontanea ipsorum obligarunt voluntate coram nostra personali presentia ante dicta, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum Bude, in vigília festi Omnium Sanctorum anno domini Millesimo quingentesimo quinto. Coram magistro Francisco de Marocha. Eredetije papíron, alján papírral fedett pecséttel, 7461.