Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
fatigiis, laboribus et expensis, necnon iuribus ac literis et literalibus instrumentis a dictis manibus alienis reacquirere promisissent et assumpsissent, tali tamen sub conditione, quod si divino volente auxilio eedem partes pre tactas portiones possessionarias dicti condam Petri Gereb in prescriptis ut prefertur possessionibus habitas per quemcunque modum a dictis manibus alienis reobtinere et restaurare poterunt, extunc easdem portiones possessionarias in duas directas et coequales partes sive portiones dividere et partire deberent et tenerentur, quarum una directa et equalis medietas sive portio totalium iurium possessionariorum dicti condam Petri Gereb modo premisso reobtinendorum prefatis Iohanni et Martino Erdély, reliqua vero directa et equalis medietas sive portio prelibato Nicolao de Bethlen cedere debeant in portiones, portionibus tamen possessionariis dictorum Iohannis et Martini Erdély in eisdem possessionibus habitis alias per condam Stephanum patrem ipsorum condam Iohanni Gereb impignoratis, nunc aput manus alienas similiter existentibus eisdem Iohanni et Martino Erdély, ante dictis etiam portionibus possessionariis in eisdem possessionibus existentibus, in quarum scilicet pacifíco dominio idem Nicolaus de Bethlen ad presens esset, eidem Nicolao de Bethlen semper salvis remanentibus, hoc adiecto et specialiter declarato, quod si temporum in successu aliquis ex fratribus generationalibus ipsarum partium portiones sibi provenire debere pretenderit vei de facto optaverit, extunc talis proximus vei consanguineus dictorum Iohannis et Martini de portioné eorum et sanguineus sive proximus prefati Nicolai de Bethlen ab eodem Nicolao de Bethlen portiones suas rebabere possent et valerent, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum Bude, sabbato proximo ante festum beati Barnabe apostoli anno domini Millesimo quingentesimo tertio. . Lecta per magistrum (Franciscum) Marocha. Eredetije papíron két példányban, alján viasz pecséttel, 7250. 1503. jun. 10. Teleki Oklcvéllár. II. 17