Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

fratre suo confessi sunt tale concambium inter se ordinasse seu celebrasse, quod predictus Ladizlaus voyvoda quasdam terras seu possessiones suas Werusighaz vocatam a prede­cessoribus nostris regibus Hungarie acquisitam et Gregorfaya vocatam in Scekus existentes, que sibi tempore voyvodatus sui ratione iudicii cessit et remansit, de filiabus Tyan quarta provenire debuisset, quam coram capitulo ecclesie beati Mi­kaelis archangeli Transsilvane plenarie dixerunt persolvisse, sub certis metis et terminis antiquis, quibus idem habuit et possedit, dedit comiti Danieli et filiis suis ac Nicolao et fratribus suis memoratis in perpetuum possidendas, tenendas pariter et habendas; econverso predictus comes Dániel et Nicolaus supra scriptus quandam terram seu possessionem eorum Scepmezeu vocatam emptitiam, ut dixerunt, iuxta Kukullew existentem, contiguam seu vicinam possessionibus predicti Ladizlai voyvode similiter sub certis metis et termi­nis antiquis, quibus iidem antea possederunt et tenuerunt, in concambium predictarum terrarum dedissent et tradidis­sent *) ipsi Ladizlao voyvode et filiis suis supra dictis in per­petuum possidendam, tenendam et habendam, obligantes etiam se mutuo, ut si processu temporum per quempiam predictus Ladizlaus voyvoda et filii sui ratione predicte possessionis Scepmezeu vocate per quemcunque inquietarentur aut in ius evocarentur, et econverso iidem comes Dániel et Nicolaus ac filii, necnon fratres eorundem ratione predictarum terrarum seu possessionum molestarentur modo supra dicto, pars altéra tenebitur partém alteram propriis laboribus et expensis ab inquietatione cuiuslibet expedire et in pacifica possessione conservare. Unde iidem Ladizlaus voyvoda et comes Dániel ac Nicolaus petentes nos cum instantia, ut huiusmodi con­cambium ratum babere et firmum ac nostro dignaremur pri­vilegio confirmare. Nos igitur iustis et legitimis petitionibus eorundem Ladizlai voyvode et comitis Danielis ac Nicolai favorabiliter acquiescentes concambium prelibatum ratum habemus et acceptum atque firmum, et nostra regia auctori­tate duximus confirmandum. In cuius rei memóriám perpe­') Hibásan dedisse et tradidisse.

Next

/
Oldalképek
Tartalom