Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

7. Miriszló határjárása. Mete autem terre capituli Myrizlou v.ocate incipiunt in fluvio Lapad in duabus metis terreis, quarum una est ec­clesie, altéra vero Petri et Gregorii filiorum Iohannis, terra capituli a meridie, terra vero filiorum Iohannis similiter Myriz­lou vocata a septemtrione remanentibus, inde ascendit contra orientem ad alias duas metas, hinc ad alias duas metas, hinc ascendit ad verticem montis ad metam terream, hinc in ipso vertice vádit contra septemtrionem ad arborem cherh meta terrea circumdatam et ad aliam ibidem positam, hinc descendit ad vallem contra orientem ad tres metas terreas, inde reflectitur ad plagam inter septemtrionem et aquilonem positam et progreditur in via et venit ad arborem gertean iuxta viam ab oriente meta terrea circumdatam et ad aliam metam iuxta eandem viam ab occidente positam, inde in eadem via venit ad alias duas metas ab utraque parte ipsius vie erectas, inde ad alias duas metas terreas ab utraque parte eiusdem vie positas, hinc ad alias duas metas, inde ad duas metas, inde ad arborem tul, sub qua sunt ab utraque .parte eiusdem vie due mete, inde per eandem viam ad ipsam plagam ad finem eiusdem verticis, ubi sunt due mete ab utraque parte ipsius vie posite, ubi separatur a vicinitate terre filiorum dicti Iohannis et incipit tenere metas cum terra Lapad et proceditur per idem berch ad eandam plagam et venit ad unam metam per médium perforatam, per quam in eodem berch flectitur contra orientem et descendit in flu­vium Chakow, quod transiens ascendit ad aliud berch, in cuius cacumine flectitur contra meridiem et venit ad duas metas terreas sub arboribus tul successive 'positas, inde veni­tur ad tres metas sub arboribus tul successive positas, hinc ad tres arbores tul successive stantes metis terreis circum­dantes,*) inde ad metam terream, hinc per idem berch per crebras metas ascendit per longum spatium et descendit de monte ad planitiem contra meridiem, in cuius radice montis est meta terrea antiqua, unde procedens in vicinitate terre *) így, circumdatas helyett.

Next

/
Oldalképek
Tartalom