Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

CCCXCIX. Gyulafehérváron, 1433. nov. 8. Lépes György erdélyi püspök Bogáthi Péternének az anyja és testvére László ellen bizonyos, nászhozományúl igért ékszereknek ki nem adása miatt indított perét elhalasztja. Georgius episcopus Transsilvanus damus pro memó­ria, quod nobilis vir Petrus de Bogath in persona domine Elizabet consortis sue, filie videlicet condam Nicolai Bolgár de Twson, in octavis festi Omnium Sanctorum contra nobi­lem dominam relictam et Ladislaum filium eiusdem Nicolai Bolgár coram nobis in iudicio adsedentibus proposuit eo modo, quod prefata domina relicta Nicolai Bolgár tempore, quo ipse Petrus de Bogath eandem Elizabet traduxisset, tunc ipsa quasdam res sive clenodia in quibuslibet literis sententiona­libus pro parte ipsius Elizabet, consortis eiusdem Petri ema­natis contentas et contenta pro dote nuptiali eiusdem Eliza­bet dare promisisset, quorum quedam de matre eiusdem Elizabet fuissent devoluta et ad ipsam Elizabet devolvenda, quedam vero ipsa domina relicta Nicolai Bolgár emere as­sumpsisset, de quibus penitus nichil restituisset, petebat ita­que ipsam ad restitutionem predictorum clenodiorum seu rerum compelli iure mediante. Prefata vero domina relicta Nicolai Bolgár respondit exadverso, quod nichil in toto de premissis assumpsisset, petivit itaque absolvi. Prefatus autem Petrus nomine uxoris sue premissa omnia posse comprobare asserebat, cui nos ad probanda premissa octavas festi Epipha­niarum Domini proxime venturas duximus deputandas. Pre­sentes sigillo nostri commissarii mandamus consignari. Dátum Albe, in termino prenotato anno domini M. CCCC. XXXIII. Kivül: Pro nobili domina relicta Nicolai Bolgár et 1 „adis­lao filio eiusdem, contra nobilem Elizabet consortem Petri (de) Bogath ad octavas festi Epiphaniarum Domini prorogatoria. Eredetije papíron, hátán két zöldes pecsét maradványaival s Ad octavas Cinerum (mart. 4.) ad producendos plures testes, senes et infirmi et mnlieres ibidem examinábuntur egykorú följegyzéssel, 7058. nov. 8. (1434.) jan. 13. 1433. nov. 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom