Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
pergeretur, pertranseundo prope eandem viam in uno monticulo duas metas, unara Bathor et aliam Gebe possessionibus deservientes, adhuc eodem cursu servato pervenissent ad quoddam berch, in cuius cacumine duas metas, quarum una Bathor, reliqua vero Gebe possessiones sepe dictas ab invicem disiungerent et sequestrarent semper terreas evidentes et perpetuo duraturas elevassent, edidissent, erexissent, aggregassent et fieri procurassent, ibique commetaneitas prescriptarum possessionum Bathor et Gebe partium predictarum consumpmaretur, et ibi premissam possessionariam reambulationem et metarum erectionem, plures tamen metas cursuales intra cursus prescriptarum metarum modo quo supra per ipsos erectarum eisdem partibus pro uberiori distinctiöne iurium eorum predictorum iuxta libitum earundem erigi facere committendo terminassent. Quibus sic habitis prescriptas possessiones partium predictarum eisdem modo prehabito sibi invicem non contradicentibus, nemine etiam alio contradictore inibi apparente, in heredum heredes in sempiternum tenendas et possidendas statüissent In quorum premissorum memóriám stabilitatemque perhempnalem presentes literas nostras privilegiales alphabetoque intercisas, sigilli nostri appensione munimine roboratas duximus concedendas. Dátum septimo die octavi diei festi Epiphaniarum Domini supra dicti, anno eiusdem Millesimo quadringentesimo vigesimo septimo, A leleszi conventnek 1740. aug. 15-én — prout videlicet ob antiquitatem et attritionem ac putredinem legi et dignosci poterat — Teleki Sándor, János, Mihály, Ádám, Miklós, László és Sámuel részére számos kihagyással kelt kiadványában, 8652. Eredetije hárlyán két példányban, egyik A., B. és C. chirographummal és zöld, a másik lila és rózsaszín selyem zsinóron függő pecsét nyomával, az orsz. lt. Dl. 11,894. 1427 jan. 1