Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

CCCXLVII. (Kolosmonostoron) 1422. mart. 18. A kolosmonostori convent előtt néhai tuzsoni Bolgár Miklós fiai Magyar­f"átai Pétert a kolosvármegyei Szentpéteren levő birtokrészének eladásától, s Meggyesfalvi Jakabot vagy bárki mást annak megvételétől eltiltják. Nos conventus monasterii beate Marié virginis de Clus­monostra memorie commendamus, quod lohannes et Stepha­nus filii condam Nicolai dicti Bolgár de Thwsson in ipsorum ac Ladislai fratris ipsorum uterini, item Nicolai dicti Thot ac Michaelis filii Semyen, Andree filii Thome, necnon Valen­tini filii Thome filii Mathie fratrum eorundem condivisionalium de eadem Thwsson personis nostram venientes in presentiam per modum protestationis nobis significare curarunt, quod sicut ipsi percepissent, Petrus de Magyarfratha *) totalem portionem suam possessionariam in possessione Zenpetyr vo­cata, in comitatu de Clus existenti habitam quodam colore sinistro excogitato Iacobo filio Emerici de Meggesfalua ven­dere vei impignorare aut aliquo modo a se alienando per­petuare niteretur, cum tamen eadem portio possessionaria plus ipsis, quam pre tacto Iacobo filio Emerici, ratione contigue vicineitatis ad emendum seu pro pignore recipi­endum rite et legitime competeret, in ipsorum iuris pre­iudicium. Unde facta protestatione huiusmodi prefatum Pe­trum de Magyarfratha a venditione, impignoratione et qua­libet alienatione dicte portionis possessionarie quibuspiam, alios vero universos et quosvis, signanter prefatum Iacobum filium Emerici ab emptione, pro pignore receptione et sibi ipsi perpetuatione eiusdem portionis possessionarie, usuum fructuum et quarumlibet utilitatum eiusdem perceptione et percipi factione et se quovismodo in eandem intromissione in ipsorum preiudicium factis vei fiendis prohibuerunt coram nobis presentium testimonio mediante. Dátum feria quarta proxima post dominicam Oculi, anno domini Millesimo qua-. dringentesimo vigesimo secundo. Eredetije papíron, hátán viaszpecsét nyomaival és solvit XX den. följegyzéssel, 1112. 1422. mart. 18­*) Innen fráter ipsorum condivisionalis ki törülve.

Next

/
Oldalképek
Tartalom