Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

1418. oct. 14. nov. 1. 1418. nov. 3. Anthonii de Mera in anno, cuius iam sexta instaret revolu­tio, circa festum sancti Martini tunc preteritum consurgentes, quandam portionem possessionariam, videlicet quinque ses­siones iobagionales in dicta possessione Mera habitas poten­tialiter ad se occupassent absque omni lege, occupatasque erga manus eorundem tenerent de presenti, insuper decem florenos presentis nove monete ab eisdem iobagionibus in dictis sessionibus existentibus, quos idem Michael filius Stephani imposuisset, et quod tamen simul cum predictis decem flore­nis centum florenorum dampna sibi intulissent in preiudicium suum et dampnum valde magnum. Super quo vestram ami­citiam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mit­tatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Tho­mas Roka de dicta Andreashaza vei Michael Pogan, aut Bartholomeus de Zuchak sive Ladislaus de Jara aliis ab- . sentibus homo noster ab omnibus, quibus incumbit, meram de premissis experiatur veritatem, quam tandem nobis ami­cabiliter rescribatis. Dátum in Zenthemreh, feria sexta pro­xima ante festum beati Galli confessoris anno domini Mil­lesimo quadringentesimo decimo octavo. Nos enim petitionibus vestris annuentes, una cum pre­fato Thoma Roka homine vestro nostrum hominem, videlicet religiosum virum fratrem Benedictum diaconum, socium no­strum conventualem transmisimus fidedignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi in festő Omnium Sanctorum proxime preterito in comitatu de Clus simul procedendo ab omnibus, videlicet nobilibus et ignobilibus ac aliis communibus dicti comitatus hominibus, a quibus decens et opportunum fuisset, diligenti inquisitione prehabita talem scivissent veritatem, quod omnia premissa et quevis premissorum singula sic acta, facta et perpetrata fuissent, sicuti vestre dictum exstitisset nobilitati et quemad­modum tenor literarum vestrarum per omnia contineret pre­dictarum. Dátum tertio die diei inquisitionis prenotate, anno domini supra dicto. Eredetije papíron, hátán viaszpecsét töredékeivel, 7206.

Next

/
Oldalképek
Tartalom