Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
jan. 13. apr. 4. 1397. jan. 28. CXCI. Szentimrén, 1397. jan. 28. Strich János erdélyi alvajda Tuzsoni Miklósnak Pakocsateleke miatt Szentkirályi Mihály és testvérei ellen indított perét elhalasztja. Nos lohannes Strich vicevayovoda Transsilvanus damus pro [memória, quod] causam, quam Nicolaus filius Ladislai de Thusun, pro quo Blasius de Hoczo cum pro[curatoriis litejris Iohannis pridem vicevayovode similiter Transsilvani astitit, contra Michaelem, lohannem et Stephanum filios Semyen de Scentkiral ac nobilem puellam Clara vocatam sororem ipsorum, pro quibus quidem Michaele, Iohanne et Stephano Dauid famulus ipsorum similiter cum procuratoriis literis memorati magistri Iohannis pridem vicevayvode comparuit, iuxta continentiam literarum eiusdem Iohannis vicevayvode prorogatoriarum, super facto contradictionis statutionis possessionis Pakachatheleke vocate in octavis festi Epiphaniarum Domini movere habebat coram nobis, quia prenotata nobilis puella Clara vocata octavas ad easdem non venit neque misit, sed se oneribus iudiciorum opprimi permisit, prefatusque procurator annotatorum Michaelis, Iohannis et Stephani absque presentialitate eiusdem nobilis puelle Clara vocate causa in premissa non respondebat, sed eandem in terminum ulteriorem per nos differri postulabat, pro eo ad octavas diei medii Quadragesime nunc venturas, ad quas memoratam nobilem puellam Clara vocatam mediantibus aliis literis nostris citatoriis annotato Nicolao filio Ladislai de Thusun citari commisimus, duximus prorogandam. Dátum in Sancto Emerico, octavo die termini prenotati anno domini M. CCC. nonagesimo septimo.*) Kivűl: Pro Nicolao filio Ladislai de Tuson, contra Michaelem, lohannem et Stephanum filios Semien de Scentkiral ad octavas medii Quadragesime prorogatoria. Eredetije papíron, záró pecsét töredékeivel, jelzet nélkül. *) Iohannes de Swerch alvajda a Tuzsoni Miklós által Tuzsoni (de eadem) Symeen fiai és leánya ellen Pákachatelke miatt in octavis