Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
sorore vero predictörum Salomonis, Danielis et Iohannis, necnon Ladislao et Iohanne filiis suis de eadem Gyogh parte ab altéra coram nobis personaliter constitutis per eosdem Salomonem et Danielem confessum exstitit ministerio vive vocis, quod quia ipsi nunc ad presens tantis sumptibus peconiarum plurimum indigerent, quibus mediantibus rectam partém totális possessionis Kornthelky vocate, in comitatu de Kykellew existentis, condam per ipsos magnifico viro domino Ladislao vayvode Transsilvano et comiti de Zolnok pro centum et quinquaginta florenis pignori obligatam ab eodem redimere possent et valerent, ob hoc nunc eandem rectam partém totális possessionis Kornethelky nuncupate cum universis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet in superficie eiusdem existentibus quovis nominis*) vocabulo vocitatis ex consensu et voluntate predicti domini Ladislai vayvode Transsilvani, prout in suis literis per eosdem Salomonem et Danielem nobis exhibitis specialem ad hoc consensum prebentibus nos vidimus contineri, prenotatis magistro Stephano (filio) Luce ac domine Katherine consorti sue, necnon Ladislao et lohanni filiis suis similiter pro centum et quinquaginta florenis, florenum quemlibet triginta duobus grossis computando, per eundem magistrum Stephanum filium Luce coram nobis eisdem plene persolutis pignori obligassent, imo obligarunt tali conditione mediante, quod eadem possessionis medietas nunquam in sua estimatione secundum regni consuetudinem fienda et debenda **) ab eodem Stephano filio Luce et domina consorte ac filiis suis supra dictis per eosdem Salomonem. Danielem et Iohannem rediaii posset vei valeat, sed quandocunque aliquis ex filiis prenominati Arnoldi supra nominatis eandem medietatem possessionariam ab eisdem magistro Stephano filio Luce ac domina Katherina consorte eiusdem et filiis suis prenominatis totaliter vei in parte ipsam redimere posset, ex(tunc) sepe dicti magister Stephanus filius Luce ac domina coniunx eiusdem et filii sui tantam partém, quantam persolvere possent, rehabita sumpma peconie, eisdem pacifice restituere et resignare *) Hibásan nominibus. **) Az eredetiben fiendam et debendam hibásan.