Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

- 163 ­Quibus auditis et perceptis prefati Michael de Lona, Nicolaus filius Koplon, Emericus filius Demetrii et Ladis­laus filius Elie de eadem Lona *) personaliter exsurgentes responderunt eo modo, quod eadem possessio ipsorum Lona vocata ab eadem possessione Bunchyda nuncupata certis metis separata et distincta haberetur, prefatique hospites et populi de Bunchyda tempore premisse possessionarie ream­bulationis et metarum erectionis earundem magnam parti­culam terre eorum de predicta possessione ipsorum Lona nuncupata occupare et ad . eandem possessionem Bunchyda applicare voluissent; super metis autem iam dicte posses­sionis eorum Lona vocate efficacia haberent instrumenta, que coram nobis possent exhibere et ibidem ac in instanti quas­dam literas patentes sat., 1. Miklós erdélyi vajdának 1315. nov. 14-én kelt oklevelét elébb XVIII. sz. a. — Qua­rum quidem literarum exhibitionibus factis et perlectis conti­nentiis earundem, quia ad separationem et distinctionem pre­dictarum metarum inter easdem possessiones Bunchyda et Lona vocatarum separantium et distinguentium iuxta seriem et continentiam pre exhibitarum literarum annotati domini Ni­colai voyvode nobis et iudicibus nobilium iuratisque assesso­ribus ac universis nobilibus ipsi congregationi nostre ad­herentibus homines nostri sub vestris testimoniis transmitti debere videbantur, ideo vestram requirimus amicitiam diligen­ter per presentes, quatenus vestros mittatis homines pro utris­que partibus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus Nicolaus vei Iohannes filii Petri de Badugh, aut Iohannes Touth de Chamafaya sive Ladislaus dictus Wos de Sancto Egidio, seu Stephanus filius Salomonis de Vysa pro parte pre­dictorum hospitum et populorum de Bunchyda actorum, item Barrabas de Olnuk vei Iohannes filius Diom rsii de Zyluas, aut Iohannes filius Michaelis de Marou sive Iohannes filius Pauli de Chamafaya pro parte dictorum nobilium de Lona in causam attractorum aliis absentibus homines nostri in octavis festi beati Georgii martyris nunc venturi ad facies predictarum metarum in eisdem literis domini Nicolai voyvode conten­/ (1370.) maj. 1. *) A de eadem Lona szavak a convent átiratából hiányoznak. 11*

Next

/
Oldalképek
Tartalom