Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
1366,. oct. 22. 1366. oct. 29. tes, alioquin iuxta continentiam literarum regalium nos procedere oportebit; aliud igitur non facturi in premissis. Dátum in Waradia, feria quinta proxima post festum beati Galli confessoris anno domini M. CCC. LX. sexto. Eredetije papíron, hátán viaszpecsét töredékeivel, 7145. CV11I. Váradján, 1366. oct. 29. Péter erdélyi alvajda megparancsolja a várnagyoknak, tiszteknek s a várakhoz tartozó népeknek, hogy a királyi jövedelmek behajtására kiküldött szebeni prépostnak ellenszegülni ne merészeljenek. Petrus vicevoyvoda Transsilvanus universis vicecastellanis, officialibus, item populis de sub castris ac aliis villis regalibus sub honore voyvodatus existentibus, quibus presentes ostendűntur, salutem cum honore. Noveritis, nobis domino nostro rege *) literatorie dedisse in mandatis, quod nos una cum domino Paulo preposito Cybiniensi ire personaliter deberemus et a vobis omnibus iuxta taxationem eiusdem iura regalia exigere deberemus; et quia nos propter presentem debilitatem nostram ad ipsa mandata regalia personaliter ire non valuimus, ideo magistrum Ladislaum vices nostras gerentem nostra in persona duximus transmittendum, quare mandamus vobis firmiter per presentes, quatenus in nullo eidem domino preposito in dicta exactione iurium regalium contradicere presumatis ac dictam collectam plenaliter reddere debeatis, alioquin iuxta mandatum regium super vos incompassibiliter cum omni vestro gravamine exigi faciemus; aliud igitur non facturi. Dátum in Varadia, secundo die festi beatorum vSimonis et Iude apostolorum anno domini M. CCC. LX. sexto. Eredetije papíron, 7011. *) így, helyesen dominum nostrum regem lenne.