Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
Karazna archidiaconi et canonici ecclesie Transsilvane memorate in suis et aliorum dominorum de predicto capitulo ecclesie Transsilvane personis cum sufficientibus literis procuratoriis eiusdem capituli prout actores ab una parte, ab altéra vero predicti comites Heningus et Nicolaus filii Heningi de Seenk veluti in causam attracti personaliter ad nostram accedentes presentiam, in facto iam dicte particule terre litigiose per compositionem et ordinatione n quamplurimorum proborum nobilium virorum partes suas interponentium, ut omnis dissensionis et litis seu questionis mateia e medio ipsorum radicitus evelleretur seu exstirparetur ac sempiterno pacis favore sese invicem amplexare valerent, adepta tamen prius noscra iudiciaiia concordandi licentia taliter inter se devenisse et concordasse nobis retulerunt, ut ipsi una cum aliis probis viris meta 1ibus distinctionibus seu signís erectis infra declarandis in facto eiusdem particule terre litigiose talem inter se metalem dist'octionem seu separationem perpetuo duraturam fec'ssent et ordinassent ac fecerunt coram nobis, quod a meta, ubi mete possessionis Zalatbna cum nobilibus de Iwanfolwa termira(n)tur, in fine versus meridiem de monte descendendo est una meta terrea posita ubi incipit tenere metas cum villa Vecherd, que est predictorum filiorum Heningi de Senk, transit per unum pratum arundinosum modum tendendo versus villám Zalathna predictorum dominorum de capitulo, ubi saliens rivulum Zalathnapataka videlicet, qui fluit de ipsa villa Zalatbna, in quodam parvo quasi monticulo est una meta terrea denuo erecta, ubi directe per modicum transiens versus eandem plagam, inter prata arundinosa et sulcata unam metam terream subfoderunt, deinde transeundo directe versus meridiem iuxta quendam rivulum Tamaspa(ta)ka vocatum, qui descendit in una valle, est una meta terrea posita, abhinc tendendo circa eundem rivulum per magnum spatium semper versus meridiem ipse rivulus pro meta habetur, ita quod a parte meridionali separat possessionem Wecherd, a parte vero occidentali possessioni Zalathna vocate dictorum dominorum de capitulo, ubi multum transeundo circa eundem rivulum est una meta terrea, ibique terminantur mete cum filiis Henningi prenotatis,