Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
his diebus venerunt de Venetiis ad civitatem Iadre sex banderie peditum munitorum, que sunt CL viri armati et in brevi expectantur totidem, qui quasi tam conestabiles quam stipendiarii sunt omnes veneti, et tam conestabiles quam stipendiarii, qui in civitate predicta antea fuerant, sunt quasi omnes cassati. Item dicitur et mihi a fidedignis fűit asseveratum personis, quod in qualibet aliarum civitatum circumstantium, scilicet in civitate None,*) Sibenici, Tragurii et Spaleti sunt totidem scilicet banderie XII profecturi et etiam in qualibet venturus est certus numerus equitum armatorum, necnon per quendam nobilem virum venetum nomine dominus Paulus Lauretanus, qui secundum eorundem venetorum morém provisor et per commune Venetiarum ad partes Dalmatie atque Croatie destinatus est, ordinatum atque firmatum edificare prope castrum Pessederie in quodam monte fortissimo, ad quam cum galeis et navigiis aliis magnis possunt absque obstaculo vei impedimento virorum terrestrium armatorum accedere et venire, unam bastiam munitam et fortificatam prout erat bastia, que erat ante civitatem Iadre, in qua debent esse et permanere equites quingenti et pedites mille ad impugnandum, vetandum et dampnificandum gentem et fideles domini regis Hungarie; et asseritur ab eisdem, qui hec et talia proferunt, quod comes Maladenus de Clissia debet esse per venetos marchio Sclavonie creatus et factus. Item veneti die noctuque non cessant civitatem Iadre fortificare et munire, et hec et alia facere et parare dicuntur ad persequendum fideles regis Hungarie, ac non tantum ut possint defendere et tenere que tenent, sed ut sibi subjicere valeant, que non tenent. Hec puto vestre sapientie sufficere intimasse, vobis vero incumbunt contra huiusmodi taliter salubri consilio precavere ac de opportunis providere remediis, quod sapientia et probitas vestra vulpinis prevaleat fraudibus et superborum conterat feritatem pro exaltatione vestri nominis et honore domini nostri regis suorumque fidelium statu prospero et salute. Ad hec de domino nostro domino rege Hungarie a