Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

nov. 18. sept. 8. nov. 18. remisisset atque resignasset, imo et resignavit coram nobis, nichil iuris, obventionis, lucri, utilitatis vei dominii sibi reser­vans in eadem; insuper universas literas, instrumenta et munitiones tam protestationales, prohibitionales, inquisitionales, quam alias quasvis extra seu ultra privilegia dicti capituli Waradiensis actenus (így) in contrarium dicte ecclesie Transsil­vane quovis colore aut titulo emanatas penitus revocando, cas­sando frivolas reddidit et vanas ac exhibitoribus nocituras. Ubi econverso idem Thomas plebanus auctoritate procura­toria dixit et confessus est eundem dominum Andreám epi­scopum Transsilvanum dominum suum ac ipsius successores ratione huiusmodi premisse resignationis eidem magistro Domi­nico singulis annis usque ad suam vitám viginti marcas par­vorum denariorum pro tempore currentium marcam quam­libet cum decem pensis computando, ita tamen quod decimas ville eiusdem magistri Dominici Sumkerek vocate singulis annis salvo iure alieno eidem domino episcopo domino suo provenientes pro quinque marcis intra ipsas viginti marcas computando, licet maioris essent valoris, dare et persolvere in octavis quibuslibet festi beati Martini confessoris eidem magistro Dominico coram nobis conditionum obligamine in literis privilegialibus predictis sepe dicti capituli Waradiensis expresso idem dominus episcopus aut sui successores eodem Thoma plebano procuratore referente incursuri, si aliquem annorum premisse quantitatis pecunie obmitterent insolutum, hoc non postponendo, quod idem magister Dominicus sub pena perditionis et amissionis dictarum viginti marcarum sibi quolibet anno sue vite persolvendarum se obligavit coram nobis presentem suam resignationem seu coordinationem us­que festum Nativitatis beate virginis proxime adveniens per­sonali in presentia literis privilegialibus capituli Waradiensis ante dicti perpetuare atque ratificare, adiungens etiam idem magister Dominicus, quod prefatus dominus episcopus viginti marcas iuxta presentis litere seriem hoc anno in octavis festi beati Martini confessoris sibi persolvendas eidem plene per­solvisset et integre, et super ipsas viginti marcas idem domi­nus episcopus hoc anno foret per omnia expeditus. In cuius rei testimonio presentes concessimus literas sigilli nostri

Next

/
Oldalképek
Tartalom