Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

manutenere debeatis. Et hoc idem iniungimus futuris wayvodis et comitibus, nec non vicewayvodis et vice­comitibus earundem partium nostrarum Transsilvanarum firmiter et irrefragabiliter observari similibus regiis sub preceptis. Secus facere non ausuri, nec presumatis modo aliquali. Seriem siquidem huiusmodi possessionarie ream­bulationis, metarumque erectionis et renovationis cum cursibus metarum inibi erigendarum ac renovandarum in litteris memorati conventus nostre maiestati fideliter rescribi demandamus. Presentibus perlectis exhibenti semper restitutis. Dátum Bude, in vigilia festi Nativitatis beati Johannis baptiste, anno Domini Millesimo quadrin­gentesimo duodecimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. vigesimo quinto, Romanorum vero secundo. Nos igitur mandatis dicti domini nostri regis obedire cu­pientes ut tenemur religiosum virum dominum fratrem Egi­dium presbyterum, socium nostrum conventualem ad pre­missa peragenda nostro pro testimonio transmisimus fide­dignum, qui demum exinde ad nos reversus nobis retulit isto modo, quod cum feria quinta proxima ante festum ; beati Dominici confessoris nunc preteritum viri magnifici domini Stiborius wayvoda Transsilvanus et comes de Zol­nok ac Michael filius Salomonis comes siculorum persona­Iiter, iuxta premissum regium litteratorium edictum metas possessionum Sarumberg, Nebanch, Ebes et Gernyezegh magistri Anthonii dicti Erdei reambulare et novas iuxta veteres, presentibus vicinis et commetaneis earundem inibi legitime convocatis et specialiter adherentibus personaliter magistris Nicolao Bolgár, Stephano filio Semyen de Zenthkvral maiori exercitus sedis Siculorum de Marus, Jacobo et Valentino filiis Ladislai de Zenth­gywrgh, Blasio filio Valentini filii Erdew de Andrasfalwa, Jacobo filio Alardi et altero Jacobo filio Emerici filii dicti Alardi de Megyesfalwa, Nicolao filio Ladislai filii Erdew de Gywlakwtha, Benedicto dicto Bvchak de Chykfalwa, Stephano filio Valentini de Zenthtrinitas, Andrea et Thoma de Ernye ac aliis quampluribus senioribus terre Morus predicte et specialiter universis et singulis populis 1412. jún. 23. aug. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom