Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

sitis ipsorum fidelitatibus et fidelium obsequiorum gratuitis meritis ac sinceris complacentiis, per ipsos cul­mini nostro sub diversitate locorum et temporum cum omni fidelitatis ferventia et sollicitudine indefessa exhi­bitis et impensis, signanter quod his disturbiorum tem­poribus, quibus nonnulli prelati, magnati, nobiles et proceres regni nostri ingrati et immemores beneficiorum a nostra celsitudine largiflue peremptorum, rebellionis cal­caneo ducti, imo spiritu protervie seducti a sinu nostre clementie se avertere attemptantes, inito fraudulento consilio, quomodo nedűm dominum iustum spernentes refutarent, imo deterius dominum naturalem eliminarent, sicque tractantes et hincinde ruminantes, quod alium in regem eligentes introducerent, vota eorum devia in crimen nostre lese maiestatis in personam Ladislai filii quondam Karuli de Duratio direxerunt, cuius tandem bandérium erigentes per diversa lóca regni nostri in eius­dem et regnicolarum devastationem et incommoda detu­lerunt; et quod nephandius est, in locis capitulorum et ecclesiarum cum reliquiarum processionibus idolatri per­fidia venerari disposuerunt, prefato Ladislao plurimas civitates, possessiones et loca, et signanter in Dalmatia et Croatia subiugari facientes, que adhuc in manibus nostrorum emulorum retinentur, alios etiam adeo grandes et multiplices excessus et enormitates committere pre­sumpserunt, quod eosdem longum et difficile nimis foreit declarare; prefatus autem Sándor siculus, ac Simon et Nicolaus filii eiusdem mentem ipsorum ad viam dirigentes rectitudinis, imitando tramitem iustitie agilitate strenua et mente constanti, non parcentes persone neque rebus, una cum ceteris nostris fidelibus sub vexillo nostre ma­iestatis prenotatis nostris emulis et rebellibus, maximé protunc in partibus nostris Transsilvanis pululantibus, tam viriliter, tamque fideliter se opponere studuerunt, ut in numero iustorum, quibus rex regum adversus hostes largum triumpbum sunt inventi. His itaque peractis et commissis prefatus Sándor siculus ac Simon et Nicolaus filii ipsius a maiestate nostra quandam possessionem

Next

/
Oldalképek
Tartalom