Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

1360. okt. 13. woyuoda Transsilvanus et comes de Zonuk amicitiam pa­ratam cum honore. Dicit nobis Benedictus filius Johannis filii Dominici de Hydwegh, quod quidam fundi curie, in quibus domus lapidee essent constructe, item tria moien­dina, scilicet unum super fluvio Brassou vocato ac duo in fluvio Themes, quodlibet eorum cum uno lapide molari currens, nec non piscine et terre arabiles, ac fenilia quon­dam Nicolai filii Pauli olim iudicis civitatis Brassou vocate < avi videlicet sui materni > x) in eadem civitate Brassou ac intra terminos et limites eiusdem civitatis existentes apud manus alienas haberentur, qui recapti­vatione et sibi statutione facienda plurimum indigerent. Super quo vestram amicitiam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Nicolaus vei Blasius aut Andreas filii Pauli de Felek, seu Ladislaus filius Mykou de Hydwegh an Ladislaus filius Dominici de eadem, vei Johannes de Aar< patak seu> 2) Nico­laus filius 3) Sandur de Saard aliis absentibus homo noster ad facies predictorum fundi curie, nec non molendinorum, item piscinarum, fenilium et terrarum arabilium accedendo, vicinis et commetaneis suis univer­sis legitime inibi convocatis et presentibus, recapiat eosdem nomine iuris ipsius Benedicti, recaptivatosque ab aliorum iuribus separando statuat predicto Benedicto filio Johan­nis eo iure, quo ad ipsum dinoscere(n)tur pertinere perpe­tuo possidendos, si non fuerit contradictum; contradicto­res vero si qui fuerint, citet ipsos contra eundem ad no­stram presentiam ad terminum competentem. Et post hec seriem premissorum cum nominibus contradictorum et citatorum, si qui fuerint, ac termino assignato nobis ami­cabiHter rescribatis. Dátum in Torda, in quindenis festi beati Michaelis archangeli, anno Domini M m o CCC mo sexagesimo. Kívül: Honorabilibus viris et discretis capitulo ecc­1) Sorközi betoldás. 2) Javítás és sorközi betoldás. 3) filii az eredetiben.

Next

/
Oldalképek
Tartalom