Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

tatem amisissent. ldeo praemissa antiqua libertás et con­suetudo ipsorum primorum et primipilorum minimé vio­lata fuisset, sed firmiter et inviolabiliter permansisset, per hocque huiusmodi notam eisdem primoribus vei etiam primipilis nemo inurere et ob(j)icere posset. Quod autem ad dictas litteras novae donationis per ipsum deficientem im­petratas attineret, easdem invigorosas esse, nihilque ipsi in caiísam attraetae derogare, neque vero eidem actori suffragari, quandoquidem ipse deficiens per earum con­tinentias statutione mediante se in eisdem bonis nun­quam firmavisset, ex eoque eisdem usus minimé fuis­set. Unde liqueret eadem bona per eundem deficientem pristino iure antiquae consuetudinis siculorum possessa fuisse, imo expost solus deficiens easdem litteras tan­quam inutiles posthabens, ut praemissum est, in eisdem bonis divisionem admisisset et per huiusmodi divisiortem ratam portionem ipsius dominae in causam attraetae eidem medio praelibatorum arbitrorum extradedisset. Super qua divisione praetactas litteras eorundem arbitrorum divi­sionales iam antea quoque in facie sedis nostrae iudiciariae exhibuisset. His autem omnibus per dictum procuratorem iam­fatae dominae modo praemisso recensitis et propositis, praeterea saepefatus procurator ingerentiumque de legi­tima eorundem successione, inprimis autem de praeserip­tis portionibus possessionariis in antelatis possessionibus Peteniefalwa et utrisque Sereden in saepefato comitatu Craznensi existentibus praesentavit coram nobis litteras serenissimi principis condam Mathiae dei gratia Hungá­riáé et Bohemiae regis foelicis reminiseentiae novae dona­tionales Budae, feria sexta proxima post festum beati Vin­centii martyris in anno Domini Millesimo quadringentesi­mo octuagesimo quarto, regnorum autem suorum Hun­gáriáé anno vigesimo sexto, Bohemiae vero quintodecimo, sub maiori secreto et autentico sigillo suo emanatas. Quibus praesentatis praenominatus procurator antefati fiscalis nostri actoris per modum exceptionis allegavit, 1484. jan. 23-

Next

/
Oldalképek
Tartalom