Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
mendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod cum serenissimi quondam principes, domina Isabella regina ac dominus Joannes secundus dei gratia electus rex Hungáriáé etc. piae memoriae, novissime vero serenissimus quoque princeps dominus Stephanus dei gratia rex Polonáae, magnus dux Lytwaniae etc. antea waiuoda Transsilvaniae etc. dominus fráter noster observandissimus cum ad nonnullorum fidelium consiliariorum suorum humillimam supplicationem, tum vero consideratis fidelibus servitiis fidelium suorum universorum inhabitatorum oppidorum siculicalium Zekelwasarhel et Zerda, eisdem pro temporis et loci diversitate constanter exhibitis et impensis, ut eadem oppida inhabitatoribus refertiora esse et rebus etiam corporalibus ditescere, ac in dies magis augeri et locupletari queant, eosdem universos et singulos colonos et inhabitatores eorundem oppidorum a solutione quarumcunque taxarum et contributionum, ipsis et camerae suae provenire debentium, exceptis duntaxat taxa et contributione potentissimi imperatoris thurcarum ad excelsam eiusdem Portám spectante, in perpetuum clementer eximendos et supportandos duxerant, imo exemerant et supportaverant certarum eorundem litterarum nobis in specie exhibitarum mediante; quas nos quoque observare volentes eosdem universos et singulos colonos ac inhabitatores oppidorum Zekelwasarhel et Zerda iuxta praemissam antedictorum condam principum annuentiam eximendos et supportandos duximus; hoc tamen adiecto, ut in subsidiis quoque ad praeparandum castrum Waradiense faciendis aequalem cum caeteris ferant conditionem, prout eximimus et supportamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis egregiis agilibus, capitaneis, iudicibus regiis et connumeratoribus, exactoribus quarumcunque taxarum et contributionum modernis et futuris praesentium notitiam habituris harum serie mandamus firmiter, quatinus a modo deinceps memoratos universos inhabitatores praedictorum oppidorum Zekelwasarhel et Zerda ad solutionem taxarum et contributionum nobis et camerae nostrae