Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
gyo salutem cum honore. Meminere vos decet, qualiter fűit conclusum circa festum Nativitatis beati Joannis Baptistae, cuius terminus nondum advenit, per universitatem dominorum regnicolarum trium nationum partium istarum transsilvanarum in generáli eorum congregatione per spectabilem et magnificum dominum Stephanum Maylath comitem et wayvodam etc. dominum nostrum gratiosissimum eisdem in Zekelwasarhel celebrata, ut dum et quandocumque huic regno per singula capita consurgere necesse fieret, tunc singuli viginti communis conditionis homines singulum unum currum cum sufficientibus victualibus et qualia arma hunc deberent, et nullus auderet ad alterum respicere, vei demonstrando expectare, sed ad quemcumque litterae praeim(m)itentes pervenirent, omnis ille sub poena ibidem imposita, hoc est sub amissione capitis et omnium bonorum statim absque omni mora surgere, et quocumque vocatus fieret, omni occasione semota venire debeat et teneatur. Nunc autem tales rumores venerunt ad nos, propter quos necesse visum est, ut vos omnes ad hoc memineri faceremus et requiremus, ut tali modo, sicut praemissum est, omniis homo paratus esse deberet. Requirimus igitur vo-s et nihilominus vobis et vestrorum cuilibet harum serie in persona praefati domini nostri gratiosissimi sub poena praenotata firmiter committimus, quatenus agnitis praesentibus, unusquisque vestrorum tam cum equitibus quam peditibus etiam si decem essetis in una domo, armis bellicis, sicuti tunc constitutum est, omnibus horis ita promptus et paratus, etiam cum praedictis curribus et victualibus esse debeat et teneatur, ut dum et quamprimum per alias litteras nostras, vei etiam per alium signum nostrum bellicum requisiti fueritis, mox prout et quando vei scilicet partiales vei totales vocati fueritis, cum omnibus apparamentis vestris, nullus ad alterum respiciendo vei expectando surgere et venire possitis et valeatis, debeatisque et teneamini. Nam alioquin unusquisque certus sit, quod si quiscunque tepidus, vei negligens, vei contrarius fore intelligeretur, poena praemissa om.ni.no et de facto primetur. Diaeta tamen partialis. jun. 24.