Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
debentibus praefatis Joanni Barbathwyzy et Miehaeli filio condam nobilis Barnabae de Tholdalagh, fratri scilicet uterino consortis suae dominae Sophiae, haeredibusque et posteritatibus eorum universis dedissent, inscripsissent, contulissent et permutassent iure et titulo perennalis concambialis permutationis irrevocabili in filios filiorum et haeredum per haeredes tenendam, possidendam pariter et habendam, prout dederunt, inscripserunt, contulerunt et permutaverunt. Econverso vero iamdictus Joannes Barbathwyzy directam et aequalem medietatem omnium sessionum suarum, eundem et consortem dominam suam Sophiam atque Michaelem de Tholdalagh concernentium in possessione Nagh Erche in comitatu de Kolos existentium et habitarum, una cum quadam piscina Soostho vocata ibidem constructa, in quibus quidem sessionibus nunc quatuor iobagiones residerent, videlicet Paulus Czeegy, Thomas Benke, Blasius Sypos et Blasius Nagh, reliquis desertis existentibus, quaequidem medietas sessionum suarum a parte ecclesiae parrochialis existeret et consisteret, dempto uno prato fenili Erchey Isek vocato, quo hactenus ad domum suam usus fuisset, simul cum cunctis utilitatibus et pertinentiis earundem quibusiibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, campis, piscinis, fenetis, fenilibus, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, aquis, fluviis, rivis aquarumque decursibus, molendinis, piscinis, piscaturis, molendinorumque et piscinarum locis, montibus, vallibus et vinearum promontoriis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum earundem integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus iamdicto fratri Anthonio Wechey priori et toto conventui praefatorum fratrum heremitarum dedisset, inscripsisset, contulisset et permutasset iure perhennalis concambialis permutationis irrevocabili, nullum ius nullamve iuris et dominii proprietatem eaedem ambae partes in eisdem sibipsis de cetero reservando, sed totum et omne ius, omnemque iuris et dominii proprietatem in se ipsos posteritatesque ipsorum vicissim et alternatim