Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
bilem quoque et magnificum dominum Petrum de Peren comitem et vayuodam nostri in medio habere, vos vero castrum illud contra suam maiestatem et ipsum dominum comitem et vayuodam indebite tenere vultis, nam et eotunc, dum curam eius assumpsistis, sine ratione intrastis. Hortamur igitur vos, ut ulteriori am(m)onitione et exhortatione nostra superinde non exspectata, (quia his plura nec scribere nec nunctiare volumus,) iam demum castrum illud, quod vos et etiam Johannem Zapolyay nullatenus concernit, dicto domino nostro, comiti et vayuodae spontanea vestra voluntate reddere et resignare debeatis, facietis namque pro vestro ulteriori bono et permansione; nam et alioquin vobis per praesentes significamus, quod si etiam per singula capita nostra nos consurgere et illo descendere oportet, 1) hoc determinavimus, quod unacum praefato domino nostro, domino comite et vayuoda ad vos descendemus et castrum ipsum de vestris violentibus manibus, quomodocunque fieri poterit, excipiemus et vos nomenque vestrum tanquam regiae maiestatis et regni infidelium et proditorum de generatione nostra in aeternum delebimus. Secus igitur, si salus vestra vobis piacet, ne feceritis. Ex generáli nostra congregatione in oppido Zekelwasarhel profesto beati Gregorii papae celebrata, anno Domini 1 5 2 8. ] Universitas dominorum regnicolarum, nobilium scilicet et siculorum et saxonum transsilvanensium etc. A címírásos oldalon: Quicquid praeterea is fráter vester Marcus Kemendy, praesentium scilicet ostensor, nostro nomine vobis etiam oretenus dicet, indubia fide credatis. Külcím: Egregiis Andreae et Georgio Barchay, nostris in castro Dewa existentibus amicis etc. *) oporteat az eredetiben az a betűnek alá, illetve fölé pontozással való törlése mellett. 1528. nárc. 11.