Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

részbirtokaikat Rákoson, Aranyas széken, illetve Tur­csánban, Torda megyében, elcserélik. Eredeti fogalmazványa Orsz. lt. MODL. 36400. (Kolosm. Prot. minus R. fol. 103.) Nos conventus monasterii beate Marié virginis de kolosmonosthra. Memorie commendamus per presentes, quod nobiles Matheus Nagh de Thwrchan ab una et Jo­hannes Myklosy de Kerched partibus ab altéra, idem etiam Matheus Nagh domine Katherine eonsortis, nec non Gasparis, Melchioris et Balthasaris filiorum aliorumque cunctorum fratrum et consanguineorum suorum, prefatus vero Johannes Myklosy similiter domine Agnetis matris ac Mathei Myklosy fratris uterini, nec non puellarum Katherine, Elizabeth et Elena sororum, aliorumque uni­versorum fratrum et consanguineorum suorum oneribus et quibuslibet gravaminibus in subscriptis super se as­sumentibus coram nobis personaliter constituti sponte et hbere confessi sunt retuleruntque in hunc modum, quo­modo ipsi matúra intra se ipsos deliberatione prehabita talem inter se ipsos fecissent concambialem permutatio­nem perpetuo duraturam, quod primo prefatus Matheus Nagh totalem portionem suam possessionariam in sessione et curia nobilitari in possessione Rákos vocata, in sede Aranyas appellata existenti habitam simul cum cunctis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet ara­bilibus cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, fenetis, fenilibus, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, aquis, fluviis, rivis aquarumque decursibus, molendinis, piscinis, piscaturis, molendinorumque et piscinarum locis, montibus, vallibus et vinearum promontoriis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum eiusdem integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad eandem de iure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus annotato Johanni Myklosy dedisset, inscrip­sisset, contulisset et permutasset iure et titulo perennalis concambialis permutationis irrevocabili in filios filiorum et heredum per heredes tenendam, possidendam pariter

Next

/
Oldalképek
Tartalom