Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
birtokát Torda vármegyében tizenöt arany forint és ötven dénárért nagyernyei Székely Bernátnak elörökíti. Eredetije papíron, alján papírral fedett zöld pecséttel a Teleki-cs. marosvásárhelyi lt., /sz/ay-iratok. A kivehetetlen címerii pecsét körirata: f S. STEPHANI DE . .. SERVI IHV. Nos Leonardus Barlabassy de Hederfaya vicevayvoda Transsilvaniís et siculorum vicecomes etc. Memorie commendamus, quod nobilis Elias Nagh de Saromfbjerek 1) onera et quelibet gravamina cunctorum prolium ac íratrum et consanguineorum suorum, si in subscriptis persistere nollent, per omnia super se assumendo coram nobis personaliter constitutus sponte et libere confessus est in hunc modum, quomodo ipse matúra intra se deliberatione prehabita totalem portionem [su]am 2) possessionariam in possessione Zederyes vocata, in comitatu Thordensi existenti habitam simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, [utjputa 3) terris arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, silvis, n[emo]ribus, 4) v[ir]gultis, 5) aquis, aquarumque decursibus, montibus, vallibus, nec non piscinarum ac molendinorum locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum eiusdem integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, ad eandem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus nobili et agili Bernaldo Zekel de Naghernyee pro quindecim florenis auri et quinquaginta denariis ab eodem, ut dixit plene receptis et habitis dedisset, vendidisset, contulissetque et inscripsisset iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, ymmo dedit, vendidit, contulitque et ascripsit coram nobis, nullum ius, nullamve iuris et dominii proprietatem in eisdem pro se et suis heredibus reservando, sed totum ius, omnemque iuris et dominii proprietatem, si quod et quam portioné possessionaria et suis pertinentiis in predictis haberet vei habere sp[er]aret G) etiam in futurum, in prefatum Bernaldum Ze1)— 5) Kiszakadt betűk és szótagok. 6) Kiszakadt betűk.