Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

gaminis vinculo mediante, quod si qua partium predicta­rum termino in predicto modo quo supra in facie pretacte possessionis Hawadthew personaliter aut per legitimum suum procuratorem comparere et premissa suo modo exequi obmitteret, aut temporis medio pretextu earun­dem hereditatum sieulicalium seu piscine prescripte coram nobis lites inchovaret et causas, extunc talis pars contrtf partém alteram premissa suo modo exequentem ac ea omnia íirmiter observantem in quinquaginta tlorenis auri ac amissione actionis et acquisitionis sue prenotate con­vinceretur et convicta habeatur ipso facto. Quo percepto annotatus Gregorius Syley replicando, quod licet noc bene verum foret, ut eedem partes causam ipsam pre­textu dictarum hereditatum sieulicalium, puta unius molendini in Hawadthew et Band predictis possessio­nibus, nec non officii iudicis terrestris de genere Meg­gyes et linea Meggyes vocitati modo simili in predicta sede Maros habiti inter partes motam, dempta dumtaxat piscina pretacta, modo quo supra arbitrio dictorum ar bitrorum partium submisissent, tamen piscinam ipsam eo etiam protunc neque nominassent, prefatus etiam Gás­pár Barchay prescriptam responsionem et allegata prenarrata dicte domine Sophie per antefatos arbitros partium suo modo facta fuisse comprobari velle recitando. His itaque tunc taliter se habentibus, causaque partium prenotata iuxta continentiam aliarum litterarum nostra­rum prorogatoriarum superinde confectarum ad presen­tem diem sedis nostre iudiciarie dilative devenienda, ipsis­que partibus modo simili coram nobis comparendis ac pre­fatos Nicolaum Thoth, Leonardum Apafy et Bernaldum Pynkoczy nostram personaliter vocari et veniri faciendo in presentiam, eosdemque ad fidem eorurn deo debitam coram nobis prestitam de premissa arbitrativa disposi­tione partium predictarum, quomodo scilicet et quo ordinc inter partes coram ipsis facta fuisset et conclusa, diligen­ter investigandos et requisitos habuimus, qui ad eandem fidem ipsorum sub una forma verborum fassi et attestati exstiterunt eo modo, quomodo partes prenotate loco et

Next

/
Oldalképek
Tartalom