Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

dare, relinquere et resignare deberet et teneretur; hoc tamen adiecto, quod universe res et quelibjet bojna 1") ipsius condam Johannis Kaaly domini et mariti eiusdem domine Elene eidem remaneant, sintque et habeantur, et quod quamvis ipsa domina Elena prescriptis triginta uno florenis, sed et dote et rebus suis paraffernalibus sibi de iuribus possessionariis, sed et siculicali[bus] 1 !) ipsius condam Johannis Kaaly ut dicitur domini et mariti sui lege regni requirente provenire debentibus plus et ultra habere posset quam tantummodo sedecim florenos, tamen ipsa domina Elena huiusmodi sumpmam pecuniarum, nec non dotem et res paraffernales suas ob amorem et di­lectionem, quas erga ipsam puellam Magdalenam filiam suam gereret et haberet, eidem puelle Magdalene filie sue taliter remisisset et relaxasset; quod pro his omnibus idem Nicolaus Thoth eidem domine Elene tempore vide­licet predicto, quo eadem domina Elena se modo predicto marito coniungeret adveniente, sedecim florenos auri partim parata in peccunia (így!), partim vero rebus esti­mabilibus mediantibus dare et persolvere teneretur. Isto etiam ad rem declarato, quod si prefatum Stephanum filium ipsius Nicolai Thoth [m]edio 1 4) ternpore, ante sci­licet contractum matrimonii ipsorum, seu expost absque heredum solatio, quod absit, ab hac luce decedere et de­ficere contingeret, extunc mox prefatus Nicolaus Thoth rehabitis prius ab ipsa puella Magdaléna prescriptis se­decim florenis similiter partim in peccunia (így!), partim vero rebus estimabilibus mediantibus, prescriptas portio­néin possess[io]nariam 1 5) in dicta The\vs[e]d ) 0) habitam, nec non molendinum duarum rotarum, sed et officia pri­mipulatuum, aliaque quavis iura siculicalia simul cum dict[is] 1 7) cunctis ips[a]rum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet eidem puelle Magdalene absque omni iuris strepitu pacifice et quiete remittere et resignare teneretur. Econverso autem, si similiter ipsa puella Magdaléna ante l X)— 1 2) Kiszakadt helyek. 1 3) siculicalicalibus az átiratban.

Next

/
Oldalképek
Tartalom