Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
sic et multo magis neque hic eiuscemodi waywodatum ob multas rationes, presertim vero propter absentiam nostram ab eodem auíerendum, sed illum donec redibimus et plenius cum dominis prelatis et baronibus illius regni nostri super hac re tractabimus, apud eundem omnino relinquendum putavimus. Ex quo autem in presentiarum ex diversis locis ut scitis varia mala et periculosa nova habentur, commisimus et seriose mandavimus prefato waywode, ut quamprimum et sine omni renitentia ac tergiversatione Transsilvaniam intrare atque defensioni illarum partium cum auxilio et adiuvamine vestro omnibus viribus suis superintendere et invigilare debeat. Sed ne aut ob privatas aliquas offensiones aut occulta odia partes ille tempore necessitatis periculum aliquod incurrant, utque commodius, facilius et etiam festinantius tali tempore insurgeretis, fidelem nostrum egregium Martinum Czobor aulicum nostrum hinc a latere nostro ad vos et partes illas mittere decrevimus, cuius medio plura circa hanc rem vobis etiam intimavimus. Requirimus igitur fidelitates vestras eisdemque seriose mandamus, quatinus ad prefatum Bartholomeum Dragffy waywodam nostrum, consequenterque vicewaywodam suum infra reditum nostrum, prout nobis coram et etiam in presentia fidelis nostri etc. Jose promisistis, audire et attendere, et sicuti antea tempore aliorum waywodarum ita et nunc, dum necessitas ingruerit, penes eundem more consueto pro defensione illius patrie, sive contra turcos sive alios quoscunque hostes illius regni nostri opus erit, absque omni renitentia et subterfugio insurgere atque ea, que prefatus Martinus Czobor nomine nostro vobis dixerit, credere et facere módis omnibus debeatis et teneamini. Nam eidem t. 4) specialem informationen et commissionem dedimus, ut ipse omnes tales, qui tali tempore necessario ausu quodam temerario insurgere noluerint et a servitiis nostris sacreque corone nostre se abstraxerint, notare et nobis postea manifestare debeat, qui certe debitam animadversionem 4) Czobor Márton.