Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
101. 1495. máj. 8. A kolosmonostori convent előtt özvegy szentmártoni Jánosy Györgyné Szentkirályi Margit asszony dátosi, iklandi, kapusi, gerebenesi, sályi, szentmártoni, némái, kisnyulasi, pinári, méhesi, velkéri és aranykuti részbirtokait és egész székelységét háromszáz arany forintért szentkirályi Csányi Lőrincnek és Lázárnak örökbe vallja. Eredeti fogalmazványa Orsz. lt. MODL. 36398. (Kolosm. Prot. minus M. fol. 113.) Memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod nobilis domina Margaretha vocata, relieta condam Georgii Janosy de Zenth Marthon, filia vero olim Semmyen dicti de Zenthkyral personaliter coram nobis constituta sponte et libere est confessa in hunc modum, quomodo ipsa animo deliberato maturoque consilio intra se prehabito totales portiones suas possessionarias in possessionibus Dathos, lkland, Kapus, Gerebenes, Saly, Zenth Marthon, Néma, Kys Nywlas et Pynar in Thordensi, nec non Mehes, Velker et Arankwth in de Colos comitatibus existentibus habitas, item similiter totale siculiatum suum in terra Siculia ubilibet et in qualibet sede existens, quod vei que ab avo et prefato Semmyen patre eiusdem in ipsam condescensa esset, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, puta terris arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, nemoribus, silvis, rubetis, aquis, fluviis, piscinarias, nec non totale siculiatum spectantibus et pertinere utilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, de iure et ab antiquo ad dictas portiones possessionarias, nec non totale siculiatum spectantibus et pertinere debentibus nobilibus Laurentio et Lazaro Chany de Zenthkyral pro trecentis florenis auri puri hungaricalibus boni, veri et iusti ponderis, plene ut dixit ab eisdem habitis et levatis dedisset, vendidisset et ascripsisset, immo dedit, vendidit et ascripsit eisdem, eorundemque heredi-