Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
99. 1495. ápr. 6. A kolosmonostori convent előtt szentannai Tóth Miklós és Balázs az elzálogosított seredeni, szentkeresztfalvi és benefalvi részbirtokok visszaszerzése iránt egyességre lépnek. Eredeti fogalmazványa Orsz. lt. MODL. 36398. (Kolosm. Prot. minus M. fol. 106.) Memorie commendamus, quod nobiles Nicolaus Thoth de Zenth Anna ab una, parte vero ex alia Blasius similiter Thoth fráter carnalis eiusdem de eadem Zent Anna coram nobis personaliter constituti sponte et libere sunt confessi in hunc modum, quomodo illas totales portiones possessionarias in possessionibus Sereden et Zenthkeresthfalwa vocatis, in comitatu de Crazna existentibus habitas, quas ipsi una cum nobilibus Francisco et Laurentio Thoth dictis fratribus eorundem carnalibus pro quibusdam ipsorum necessitatibus relevandis egregio Martino Zele de Keczel pro certa summa florenorum auri impignoratas dum et quando prefatus Blasius Thoth ad se redimere maluerit, extunc mox prelibatus Nicolaus Thoth directam quartam partém dicte summe florenorum auri eidem Blasio reddere et persolvere deberet et teneretur. Item similiter illas portiones possessionarias in possessione Benefalwa vocata in sede Maros existentes et adiacentes, quas prelibatus Blasius Thoth et alii fratres eiusdem prenominati similiter pro quibusdam ipsorum necessitatibus et defectibus relevandis prelibato Nicolao Thoth pro centum florenis auri impignoratas dum et quando prefati Blasius, Franciscus et Laurentius Thoth dicti a prefato Nicolao Thoth ad se ipsos redimere voluerint, extunc mox prefatus Blasius Thoth directam iertiam partém prescriptorum centum florenorum auri prefato Nicolao Thoth modo simili reddere et persolvere deberet et teneretur. Ad que premissa partes prenotate personalibus eorundem astantiis se sponte et libere obBarabás: Székely Oklevéltár 11