Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

constituti confessi exstitissent inter cetera in facto ipsius. possessionis Arapathaka ad talem pacis devenisse unio­nem, quod in quarta parte eiusdem possessionis ac utilita­tibus et pertinentiis ad eandem sufficientibus prefati uter­que Anthonius et Valentinus cum eorum successoribus universis iure perpetuo et irrevocabiliter debuissent per­manere, iurique ac proprietatibus eiusdem congaudere, tribus partibus ipsius possessionis Arapathaka similiter cum omnibus suis utilitatibus dicto Anthonio filio Ste­phani, ac eiusdem heredibus modo simili in perpetuum re­manentibus; tali sub obligamine, quod si qua partium pre­dictarum temporum in processu premissam ordinationem quovis colore quesito infringeret vei superinde litem mo­veret, extunc talis pars contra partém alteram in centum marcis argenti puri, iudici vero in decem marcis argenti terrestris ponderis convinceretur eo facto. Quibus pro­ductis prefatus Laurentius Myko sibi ac aliis predictis actoribus ex parte memoratorum Ín causam attractorum per nos in premissis iuris equitatem petivit elargiri. Quo audito Johannes Herczeg de Olnok pro prefatis Andrea de Arapathaka, ac Mauritio et Simoné filiis condam De­metrii in causam attractis cum procuratoriis litteris nostris in nostram exsurgens presentiam et eosdem in causam attractos in dominio pretacte totális possessionis Arapathaka existere affirmans respondit tali modo, quod ipsi in causam attracti super omnibus premissis litteras haberent expeditorias efficaces pro se confectas, quas non ad presens, sed in termino ulteriori per nos dando coram nobis producere prompti essent et parati. Unde nos his perceptis iudicantes commisimifs eo modo, ut pre­fati Andreas, Mauritius et Simon de Arapathaka in causam attracti vei eorum procuratores legitimi preassertas litteras expeditorias, si quas super premissis pro se habent con­fectas, in octavis festi beati Michaelis archangeli nunc venturis coram nobis exhibere et producere debeant et teneantur, quibus visis iudicium et decisionem facere va­leamus inter partes in premissis, dictante iuris equitate. Dátum Thorde, tredecimo die octavarum festi Nativitatis i okt­6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom