Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

1254 augusztus 31. IV. Béla Andrást, a zalai ispán fiát, megerősíti érdemeinek jutal­mazására a Nógrád megyei Zcrdahely azon részének birtokában, mely a becskei monostor és a Bolhád hegy közelében terül el, a hova András a király előző adományozása alapján már lakókat is telepített. Bela dei gracia Hungarie Dalmacie Croacie Rame Servie Gallicie Lodomerie Cumanieque rex omnibus ad quoscunque presentes litere pervenerint, salutem in omnium salvatore. Et sí universis nobis fidelibus providere debeat regia celsitudo, his tamen propensiori munificencia convenit subvenire, qui nostro dominio iugi laborum instancium familiarius observiunt. Ad universorum igitur noticiam volumus pervenire, quod accedens ad nostram presenciam fidelisnoster Andreas comitis filius videlicet de comitatu Zaladiensi a nobis postulavit instanter, ut inspectis serviciorum suorum meritis quandam terram castri Neugradiensis Zerdahely nomine iuxta monasterium Bekke, quam olim sibi contulimus, existentem prope montem Bulliad, ad quam eciam ipse populos aggregavit, sibi dignaremur literarum nostrarum patrocinio con­firmare. Nos vero serviciorum ipsius Andree comitis merita, que nobis ab indolis pueritia exhibuit, indefesse in domo nostra famu­lando l'ideliter et devote, qui eciam in nostris negocys et legacioni­bus diversis in regno nostro et extra regnum multipliciter insudavit se totum beneplacito regio exponendo, omnia ad benignitatis animum revocantes, ut eius exemplo reliquos ad fidelitatis antidota forcius accendamus, dictam terram Zerdahely cum omnibus suis utilitatibus pertinencys et iuribus eadem plenitudine, sicut castrum possedit, et in eisdem metis terminis, sicut in nostro regesto plenius continentur, ab ipso castro penitus et exemptam sibi et per eum suis heredibus heredumve successoribus authoritate presencium duximus confirmandam ab ipso Andrea comite et suis heredibus libere et pacifice perpetuo possidendam. Ut igitur hec adnotacio robur obtineat perpetue firmitatis, ne per aliquem subrepente versutia valeat infirmari, ad eternam rei memóriám presentem paginam concessimus dupplicis sigilli noslri munimine roboratam. Dátum anno domini millesimo ducentesimo quin-

Next

/
Oldalképek
Tartalom