Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

inde condito, ut videre est ihi, et dedi hanc summám seminario Jauriensi. Apud eundem habeo octodecim milia florenorum super oppi­dum Fejéregyháza comitatus Soproniensis, similiter disposui de hac quoque summa, ut literae fundationales docent, legavi enim eidem diaecesi Jauriensi. Apud eundem super oppida Felső-László et Kőhalom habeo florenos triginta tria milia. Eodem modo disposui, ut literas fun­dationales docent, dedi enim similiter eidem dioecesi Jauriensi. Super bona Kapuvariensia habeo florenos quinquaginta mille. Lego nepoti meo Georgio Széchénij ad sexum tantummodo masculinum, quo deficiente transibunt ea bona ad filias i'ratris mei germani Laurentii Széchény, consortes nempe Francisci Nagy, alterius Francisci Viszkelety, Stephani Tállyán et Georgii Imri­kovich. Super bona eiusdem domini palatini ultra locum Fertő exi­stentia habeo similiter quinquaginta milia florenorum, ut fassiones docent. Lego patribus societatis Jesu pro collegio Strigoniensi; quod si ibi non posset fundari, fiat alibi in Hungaria, ubi cora­modum fuerit. Super praetacta bona Kapuvariensia habeo alia decem milia florenorum apud praefatum dominum palatinum. Ex hac summa lego quinque milia pro duobus alumnis (interesse Lrecentos florenos habebit, certe duo alumni interteneri poterunt) domini Matkovich bonae memoriae, Yiennae intertenendis per venerabile capitulum Jauriense. Quinque alia milia hospitali Jauriensi per idem venera­bile capitulum Jauriense administranda. Bona Széplak relinquo nepoti meo Georgio Széchénij, quo sine prole masculo decedente, devolvantur ad universos filios et filias nepotes nempe et neptes fratris mei germani Laurentii Széchény scilicet proles utriusque sexus Francisci Nagy, Stephani Tálian, Francisci Viszkelety et Georgii Imrikovich. Bona Vasvár, prout et Győrvár in comitatu Castriferrei una cum domo per me extructa lego patribus dominicanis, uti diploma docet. Bona domini Francisci Káldy Sabariae in comitatu Castriferrei existentia lego venerabili capitulo Castriferrei, ut diploma docet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom