Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

laborum quidem libertate maxima, operariorum vero ingenti penuria proximis operám : atque inter hos Sarosinum ad obeundam per id temporis apud illustrissimum dominum comitem Georgium Erdődy missionem, praenominatos P. Franciscum Szécheny et Joannem Harsági ablegaverat. Hic ergo ipsa feria secunda pasehatis peractis de more solemniis in castello, quod ad montis radicem, cui arx imminet, situm est, expeditoque prandio circa tertiam prome­ridianam duo nostri ad arcem enituntur, partim ut se ludis, quales apud dominos seculares amotis mentis quandoque institui solent, subducerent, partim vero ut antiquum sacellum, quod erat in arce, visitarent. Quo ubi ventum est, nostris cubiculum quoddam, in quo quindecim circiter pulveris pyry tonnae asservabantur, et cui sacellum superedificatum erat, vix ingressis, repente succenditur pulvis tanta vi, ut omnem circa murum eliserit, unaque nostros et seculares aliquot, qui se socios adiunxerant ominosa illa cuniculi ruina involverit : Joanne quidem Harsági statim extincto, P. vero Francisco ad triduum superstite. Atque liaec circa fatalem casum insinuasse sufficiat, ut iam quod religiosa utriusque virtus a nobis exigit, elogium prosequamur. Erat P. Franciscus natione Ungarus, patria Gyöngyösiensis, natus anno seculi huius trigesimo sexto, 1 societati vero nostrae adlectus anno quinquagesimo tertio, in qua post emensum lauda­biliter philosophiae theologiaeque curriculum post impensos cum omnium satisfactione erudienda iuventuti 7 annos inter quatuor vota professos cooptatus, acceptoque ex voluntate superiorum philosophiae magisterio eandem docere iussus, ea apud omnes com­mendatione inchoavit, ut boni professoris partes exacte adim­pleret. Hiis in muniis, aliisque, quae ordinarie complura habuit annexa talem se praestitit, qualem instituti nostri regularumque ratio, quarum accuratissimus erat observator, postulabat. Et im­primis singularis in eo cum insigni patientia et humilitate con­iuncta charitas eminebat, ob quam nostris quidem perquam cliarus, ab externis vero certatim expetitus, omnibus omnia factus, patien­tibus compati, tristibus contristari, cum egentibus egere est ani­madversus. Nostri certe constanter asseverant neminem unquam 1 Széchényi Márton atyja feljegyzései szerint 1637 okt. 25-én született.

Next

/
Oldalképek
Tartalom