Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

constanter et utiliter exhibuerunt et impenderunt, exhibereque et impendere in posterum quoque pollicentur : totales portiones possessionarias in possessionibus Also-Zechen et Bechke vocatis in comitatu Newgradiensi existentibus habitas, in quorum omnium quieto et pacifico domino iidem Michael et Thomas Zecheny maiores et progenitores suos ab antiquo perstitisse, et se nunc quoque persistere, literas quoque et literalia instrumenta superinde suíí'icientia habuisse, sed casu quodam ab ipsis deperdita et aba­lienata esse asserunt, totum item et omne ius nostrum regium, si quod in praescriptis portionibus possessionariis in possessionibus Also-Zechen et Bechke vocatis in comitatu Newgradiensi existen­tibus habitis, etiam aliter qualitercunque haberemus aut eaedem nostram ex quibuscunque causis viis modis et rationibus concer­nerent maiestatem, pariter cum cunctis earundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis agris pratis pascuis campis fenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promonthoriis aquis fluviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus molendinis et eorundem locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiamm suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis existentibus, ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, praemissis sic ut praefertur stantibus et se habentibus memoratis Michaeli et Thomae Zecheny ipsorumque heredibus et posteritatibus universis novae donationis nostrae titulo dedimus donavimus et contulimus imo damus donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas possidendas pariter et habendas salvo iure alieno harum nostrarum vigore et testimonio literarum, quas in formám nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportatae. Dátum Yiennae vigesima tertia Mártii anno Domini millesimo quingen­tesimo sexagesimo quinto, regnorum nostrorum Romanorum tertio Hungáriáé secundo Bohemiae vero decimo septimo. Maximilianus — Nicolaus Olahus Strigoniensis archiepis­copus — Georgius Bochkay. Papírra írt papirfelzetes pecséttel ellátolt eredetije a családi levél­tárban, hasonmása a mű 15. lapján.

Next

/
Oldalképek
Tartalom