Szabolcsvármegye levéltárának mohácsi vész előtti oklevelei. (Nyíregyháza, 1901.)

Nos capitulum ecclesie Waradyensis. Significamus te­nore presentium, quibus expedit. universis: Quod Perench, Zsbiiio et Dyonisio, filiis Myke de Perch, ab una, Nycohw verő, filio Martini de eadem Perch, parte ab altéra coram nobis constitutis, confessum extitit viva voce per eosdem concorditer et relatum, quod de qui­busdam possessionibus eorum infrascriptis unicuique ex ipsis uberioris conditionis cedentis prospectu, permutationis contractu talem inter sese dixerunt fecisse permutationem perpetuo duraturam, et fecerunt coram nobis: quod iidem Perench, Zanyo et Dyonisius portionem ipso­rum in possessione Ohaat vocata in comitatu de Zobolch juxta fluvium Tycie existenti de jure eosdem contingen­tem, cui due possessiones, videlicet Chege ab oriente, et Egy le ab occidente vicinantur, ut dixerunt, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis universis, si que sunt, vei forent, aut fieri possunt in futurum, scilicet cum patronatu monasterii Beate Virginis, et ecclesie Beati Georgii martiris in facie ejusdem possessionis constructarum, item terris arabilibus, silvis, pratis, aquis, piscinis et quibuslibet aliis fructibus ad eandem portionem pertinentibus, pro quarta parte memorate possessionis Perch ad ipsum Nycolaum prius devoluta, que in comitatu Byhoryensi adjacet, quam predictus Myke, páter eorum, vivente pro quarta filiali sororis sue, no­bilis domine filie Chepani, genitricis ejusdem Nycolai, filii Martini, et aliarum sororum suarum, ipsis juxta regni consvetudinem de possessionibus patrimonialibus cedente, eidem Nycolao et aliis consobrinis suis, vide­licet Ornoldo, filio Michnelis, ac Kunchlino et Nyco­Jao, filiis Irinei, necnon Chepnno, filio Elie, olim mediantibus aliis litteris nostris tradiderat, item etiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom