Szabolcsvármegye levéltárának mohácsi vész előtti oklevelei. (Nyíregyháza, 1901.)

Nos comes Stephanus de Bathor, judex curie serenissirai principis domini Mathie, dei gratia regis Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. Memorie commendamus, tenore presentium significantes, quibus expedit, universis. Quod Thomas de Zenthlaczlo pro se personaliter, ac Augustino de Chepa, fratre suo fratrueli cum procuratoriis litteris nostris ab una, necnon Ladislaus et Sandrinus Poka de Pokaháza ab alia, item Andreas de Sap, similiter pro se personaliter, et Sebastiano, fratre suo carnali, cum procuratoriis litteris ejusdem domini nostri regis a tertia partibus coram nobis constituti, sunt confessi in hunc modum: Quod licet alias prefati Ladislaus et Sandrinus Poka prefatum Thomam de Zenthlaczlo pretextu nonnul­lorum negotiorum in dictam curiam regiam in causam attrahendo, in eademque coram magnifico domino Michaele Orzag de Gwth, dicti regni Hungarie pala­tino etc. procedendo, quasdam litteras sententionales, note perpetue infidelitatis contra prefatum Thomam, pro ipsorum parte emanatas reportaverint, ac easdem per ipsius domini palatini et capituli ecelesie Budensis homines debite executioni demandari facere procuraverint, expost etiam idem Thomas jura possessionaria vigore ipsius difinitive sententie eisdem Sebastiano et Andree ac Ladislao et Sandrino restiluta ab eisdem indebite occu­paverit, iidemque eundem Thomam ratione previa brevi cum evocatione in personalem presentiam prefati domini nostri regis in causam convenerint, tamen prefati Sebastianus et Andreas, ac Ladislaus et Sandrinus, necnon Thomas de Zenthlaczlo, tum matúra inter se deliberatione prehabita, tum etiam interveniente nonnullo­rum proborum et nobilium virorum inter ipsos pro pace 3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom