Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

tis vestre serenitatis in omnibus obedire volentes, ut tenemur, nostrum hominem religiosum videlicet fratrem Georgium presbiterum socium nostrum conventualem ad premissa suo modo exequenda nostro pro testimonio fidedignum duximus destinandum. Qui tandem exinde ad nos reversus, nobis retulit istomodo, quod ipse sabbato post octavam festi sacratissimi corporis Chri­sti nunc preteritam 1 transacto ad memoratos Michaelem Podmanyczky in castellano (így !) suo Baan, 2 annotatos verő Georgium, Martinum et Johannem Sándor in Zlawnycza, 3 pretactum vero Gasparem Therzthenzky in Zewnycza, 4 consequenterque domos habitationum ipsorum sive solite eorundem residentie in eisdem existentes accessisset, ipsumque Michaelem Podma­nyczky ac Martinum Sándor repertos personaliter repertus, pretactas litteras vestre serenitatis precep­torias eisdem exhibuisset et presentasset, alios autem ad tunc licet absentes, tamen annotatos Georgium et Johannem Sándor, medio pretacti Martini Sándor fratris ipsorum natu maioris, prelibatum vero Gaspa­rem Therzthenzky medio nobilis domine 5 consortis eiusdem, amonuisset, dixissetque et commisis­set eisdem verbo vestre serenitatis, ut ipsi tricesimo secundo die a die exhibitionis prescriptarum litterarum vestre serenitatis preceptoriarum ipsis fiende compu­tando coram vestra maiestate, ubicunque Deo duce tunc constitueretur, personaliter vei per procuratores ipsorum legitimos comparere, prescriptosque, signanter Georgium Bryganth castellanum et jobagiones et familiares ipsorum prefati Michaelis Podmanyczky et Martini, Georgii et Johannis Sándor in prescriptis possessionibus eorundem in comitatu Trinchiniensi existentibus residentes, statuere debeant et teneantur, certificantes eosdem, quod si in prescripto termino coram eadem vestra maiestate comparuerint, benequi­1 1518 június 12. 2 Bán vár és város, 1466 óta Podmaniczky-birtok. (Pod­maniczky-Oklt. I. 53—-55. 11.) 3 Szlavnic h. Illavától ny. a Vág-folyó jobbpartján. 4 Szavcsina vagy Szuesinafalva h. Kaszától ny. a Vág-folyó jobbpartján. s A név helye üresen maradt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom