Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
durare in Maiestatis Vestrae servitiis et in tali ac tanta necessitate non possunt. Solutio enim illis nulla fieri potest, nam privatae res meae ad hoc sufficere non possunt, ut tantum numerum alam, qui vix meos equites in tantis difficultatibus conservandarum arcium seu castrorum alo et sustento et hactenus certe cum et nazadistas ad hoc evocatos et maiorem peditum numerum, qui hic sunt, aluerim, pulveres, plumbum, ferrum et reliquas necessitates praebuerim, vecturam bombardarum Maiestatis Vestrae meo sumptu curaverim, maiores certe, quam vires meae tolerare possent, impensas feci. Propterea Maiestati Vestrae supplico, ut si harum partium defensioni, si fidelium suorum saluti prospicere vult, prout ipsam velle scio, dignetur gratiose providere, ut hae copiae aliquam habeant solutionem, ut durabilem operám praestare possint. Quam enim necessariae sint hae copiae, quae ad manum sunt, Maiestas Vestra vei ex hoc intelligere potest, quod Podmanytzky ex Polonia iam re ipsa habét auxiliares equitum et peditum copias, quas adventare iam antea fama erat, ut omnino nihil pacatum furiosus iste agitare videatur. Et etiam rumor est Joannitas quoque aliquid praesidii huic brevi missuros. Tentavi ego nobilium maximi comitatus Nitriensis animos, si quid ab illis ad sustentationem et intertentionem harum copiarum coníerre vellent, sed quoniam aliquem numerum peditum per mensem solverant, negant sibi esse integrum, ut amplius praestare possint, quandoquidem hoc anno ultra unam contributionem, quam exsolverunt, deberent et aliud subsidium Maiestati Vestrae dare et idcirco tam numerosis contributionibus exhausti, amplius in commune conl'erre non possent, cum et alioquin a Maiestate Vestra omnem defensionem deberent exspectare. Haec cum ita se habeant, dignetur, iterum supplico, Maiestas Vestra gratiose providere, ne per incuriam et defectum istum, si gentes istae dilabantur, gravior iactura accipiatur, nam ita se exercendis hostilitatibus Podmanytzky praeparat, ut ultra castrorum suorum munimenta, quibus alioquin bene tutus est, nunc aggressus dicatur circa oppidulum suum arci Lednitze subiectum, novas munitiones instruere, ubi equites et pedites sui, tamquam in sede