Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

te et collectam abs te manum recuperari potuisse, eiusmodique pláne negotium hoc esse, quod nisi citis­simo subsidio hisce malis occurratur, periculum sit, tantum ex his flammis exarsurum incendium, ut vix magnis posthac impensis extingui queat. Quare cum antea tibi ex itinere non semel rescripsimus, nos eius rei curam suscepturos, simulatque huc venissemus, prout ex litteris nostris intelligere potuisti. 1 Idcirco te latere noluimus, nos cum ex eo, quod Status et Ordines marchionatus nostri Moraviae ad comprimenda istius Podmanitzky latrocinia facinoraque ultro suisque impensis paratos főre , 2 tum etiam quod nos ob eam causam sua sponte requirere non dubitarunt, rationabiliter adductos esse ad consentien­dum eisdem Statibus, quo generalem diaetam sive conventum tum super hoc, quam aliis certis negotiis celebrare possint, ipsisque diem eiusmodi congregationis in civitate nostra Pruna 3 futurae, vigesimum secundum huius mensis perscripsimus, ubi per proprios oratores et commissarios nostros, cum in persona adesse ob negotia magis ardua nobis non liceat, ita talique modo cum eisdem de auxilio in hunc finem opportune prae­stando, tractare et concludere laborabimus, quod spera­mus et confidimus, ipsos attenta rei necessitate, non recusaturos fore debitum subsidium ad retundendam istius sceleratissimam in pátriám coniurationem. Interim tamen tibi iniungimus et prorsus volumus, ut quas penes te nunc ad hanc militiam tenes gentes, ita omnibus, quibus potes et scis, melioribus módis retinere studeas, ne pedetentim dilabantur, aut rece­dant, simul et de tormentis bene et caute custodiendis, prout te antea admonuimus, singularem advertentiam adhibeas, ne forte ex improviso intercipi queant, siqui­dem nos non negligemus interea temporis de aliquo repentino auxilio peditum tibi ad hoc negotium, si quam maiorem vim ingruere videbimus, transmittendo, ordinem dare et cum effectu prospicere. Caeterum Paulo Bakyth ex sententia tua 4 per adiunctos scribendum 1 L. a 232. sz. oklevél végén lévő jegyzet anyagát. 2 Olvashatatlan szó. 3 Brünn városa. 4 L. erre Thurzó Eleknek 1536 okt. 26-i levelét (232. sz.).

Next

/
Oldalképek
Tartalom