Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Ludány, 1536 október 10. Thurzó Elek királyi helytartó meghagyja a bányavárosok­nak, hogy miután Podmaniczky János a zsámbokréti várkastélyt csellel elfoglalta és onnan most az egész kör­nyéket veszélyezteti, küldjenek gyalogosokat, továbbá vár­ostromhoz értő segítséget és hadiszereket, levelét pedig köröztessék. Sasinek V. Ferenc másolata Besztercebánya levéltárából. Orsz. Levéltár. Múzeumi levéltár. Másolatok. Comes Alexius Thurzó de Bethlenfalwa iudex curiae et locumtenens Regiae Maiestatis prudentibus et circumspectis iudicibus et iuratis civibus universa­rum civitatum montanarum, amicis honorandis salu­tem. Credimus vobis non esse ignotum, quomodo Joan­nes Podmanitzki castellum Sambokreth proximis diebus per insidias nocturnas occupasset, unde íam per prae­sidium impositum non sölum itinera et commeatus reddere infestos conatur, verum etiam omnia omnium bona occupat et sibi usurpat et licet nos undique quas potuimus pedestres et equestres copias coegerimus, tamen cum publicum incendium publicis item viribus extingui et oprimi debeat, praesertim, quod omnia ex his partibus victualia et commeatus per latrones istos (nisi deturbentur) ita intercipientur, ut ad susten­tationem vestram deferri minimé possit, rogandos vos duximus, quos etiam regio nomine requirimus, ut sine omni mora eum, quem potestis, peditum numerum et praeterea fossorum, qui cuniculos ad turrim subruendam agere sciant, mittere velitis et debeatis, fabros etiam lignarios et praeterea pulveres bombardicos et, si quae possunt mitti, ingenia et tormenta bellica, quam­quam etiam nos omnia in expugnationem et obsessionem castelli admovimus, paratiores tamen et magis tutos deprehendimus hostes istos, quam quisque fuisset arbitratus. Secus non feceritis et praesentes perlectas ex una quaque civitate in aliam transmittatis. Dátum in Ludan, decima die Octobris 1536.

Next

/
Oldalképek
Tartalom