Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

nyczky tempore expugnationis castri Hrycho nominati, 1 in comitatu Thrynchyniensi habiti, quod antea in manibus egregii condam Petri Emreffy de Zerdahel iuisset, 2 sed propter incautam ac negligentem eius conservationem in manus hostiles, Germanicae scilicet factionis inciderat et de quo fidelibus subditis nostris multa dampna, nocumenta ac iniurias inferebant, ad solutionem peditum et aliarum gentium ad praemissam expugnationem ipsius castri Hhrycho conductarum, idem castrum Hrycho, quod idem Joannes Podma­nyczky de praedictis manibus hostilibus bombardis adhibitis non sine multa caede et sanguinis effusione suo­rum proborum servitorum et aliorum virorum mili­tarium, violenta manu (ut praefertur) expugnavit atque cepit, simulcum universis oppidis, villis, posses­sionibus, prediis et portionibus, ac aliis iuribus posses­sionariis, quocunque nomine nuncupatis, ad idem castrum Hhrycho de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, ubilibet et in quibuscunque comitatibus praedicti regni nostri Hungáriáé adiacenti­bus, item totum et omne ius nostrum regium, si quod in eodem castro Hrycho et praescriptis universis perti­nentiis suis qualitercunque haberemus, aut idem et eaedem nostram ex quibuscunque causis, viis, módis et rationibus concernerent maiestatem, ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet etc. (következik a szokásos felsorolás), sub suis veris metis et antiquis existentibus memorato Joanni Podmanyczky ac per eum magnifico Raphaeli fratri germano suo, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis dan­dum, donanclum et conferendum duximus atque inscri­bendum. Immo damus, donamus et conferimus atque inscribimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, salvo iure alieno, hac lege et conditione adiecta, quod si quispiam tempo­rum in processu castrum Hrycho praenominatum iuris ordine suum esse declararet atque verificaret, extunc ille idem castrum ipsum de manu praedictorum Joannis 1 Hricsó várára 1. Podmaniczky-Oklt. I. k. XVII., LV— LVI. 11. 2 Szerdahelyi Imrefy Péter atyja, Mihály nyerte kir. ado­mányban Hricsó várát. (V. ö. Podmaniczky-Oklt. I. 575. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom