Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

timuimus, ne Thurci venissent et sic abscondimus nos, ubi quis scivit. Item nobilis Raphael de Borchan 1 citatus exa­minatus fassus est sub iuramento et in omnibus concor­dat cum nobili Venceslao de inferiori Ozor. Item nobilis Martinus Sara castellanus castri Swdcza 2 citatus examinatus fassus est sub iuramento isto modo, quod dum ipsi cives montanarum et mercato­res ex Moravia de nundinis ad civitatem Trinchiniensem venerant et ipse capitaneus Sebastianus Ryby in civitate erat, tandem accesserunt ad ipsum cives montanarum et caeteri mercatores postulantes eundem, ut eisdem salvum conductum daret. Qui statim misit pro me ad castrum, ut mox ad ipsum veniam. Et dum ad domum tricesimatoris venissem, dixit ad me, ut statim me apromptuarem cives montanarum et caeteros mercatores de Moravia usque oppidum Baan conducere et ut mecum undecim aut duodecim lancigeros et qua­tuor asseclas acciperem et dixit ad me : sunt ibidem in Baari quidam latrones, qui hominibus in viis liberis nocerent, ut eosdern captivaretis, si vero capere non potueritis, ut illos occideretis. Et est ibidem aliqualis doctor de montanis detentus in cathena in domo domini, illum eliberate. Ipsique cives montanarum et alii quoque mercatores de Moravia petierunt, ut ipsos usque Vestenycz 3 conducerent, sed capitaneus dixit, quod ego remotius mittere non possum, saltem quo iste comitatus tenet. Tandem ego cum illis curribus civium montanarum et mercatorum Morawiensium equitavi, nondum autem ad fossata vulgo Jarek Chremo­how 4 pervenimus, obviavit nos pileator unus de Klobuk, 5 interrogavimusque ipsum, si multi essent huzarones in oppido Baan, qui dixit, quod essent ad duodecem et 1 Nagy- és Kis-Borcsány h. Bántól dny., Nyitra megyében. A Borcsánvi-családra 1. Nagy Iván : II. 166. s köv. 11. L. a. 192. és 210. sz. oklevelet is. 2 Szucsa vára a mai Alsó- és Felsősmcsa körnvékén feküdt. V. ö. Podmaniczky-Oklt. I. 116. L 3 Alsó- és Felső-Vesztenic h. Bántól dk., a Bellanka-patak völgyében, Nyitra megyében. 4 Azonosnak látszik a Boboth és Timorác helységek közt lévő Jarki-árokkal. 5 Ivlobouk város Morvaországban, a Ylara-szorostól é. $

Next

/
Oldalképek
Tartalom