Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
pariter et habendam, revocantes et cassantes omnes donationes nostras, si quae antea a nobis cuipiam super castro ipso Bezthercze, aliisque suprascriptis bonis tam ipsorum, quam sororii, amicorumque et servitorum eorundem praenotatorum, qui suae rebellionis participes fuissent, data extitissent. Quoniam autem magnificus Joannes ' Koczvaner capitaneus noster in ipso regno nostro Hungáriáé cum ipso Joanne Podmanyiczki, authoritate nostra, habita publicae tranquillitatis ratione, inter caetera ita conclusit, ut arx Lednycze, 1 quam ipse Podmanyczky hoc superiori tempore de manibus spectabilis ac magnifici Wolfgangi comitis de Bozyn et de S. Georgio 2 occupavit, tanquam in qua se aliquod ius habere praetendit, 3 ut interim pro nostra et subditorum nostrorum utilitate, apud manus eiusdem ac fratrum suorum relinquatur, donec regnum ipsum nostrum Hungáriáé pacabitur ; si tamen partes ipsae per compositionem inter se de ea arce, medio tempore, concordare potuerint, id eis integrum relinquimus; sin minus id fieri posset, pacato tandem regno, iure ac lege regni negotium ipsius arcis transigatur inter partes. Item ut castrum quoque Hrychow, in quo et eius pertinentiis itidem ipsi Podmanyczki ius avitum praetexant, 4 si quis legitimus haeres iuris processu post pacatum regnum ab eis obtineret, ex tunc non nisi refusis ipsis Podmanyczki congruis expensis, quas ad castri munitionem pro temporis conditione necessariam fecisse comperti fuerint, ad ipsos legittimos haeredes redire possit. Assecuramus autem eosdem in verbo nostro regio, quod ipsos simulque sororium ipsorum amicosque et servitores in praescriptis universis bonis et haereditatibus ipsorum penes ordinationem et conclusionem praedicti capitanei nostri, quam in omnibus articulis ratam et firmám habere volentes, contra quosvis inimicos et impetitores eorum, instar aliorum 1 Lednice várra 1. jelen kötet 188. és 204. sz. okleveleit. 3 Szentgyörgyi és Bazini Farkasra 1. a 190. és 204. sz. okleveleket. Az a tény, hogy Podmaniczky János elfoglalta Lednice várát, említve a 199. sz. oklevélben. 3 A Podmaniczkyak jogigényére 1. Podmaniczky-Oklt. 1. kötet. XL—XLI. 11. 4 Hricsóra vonatkozó jogigényükre 1. Podmaniczky Oklevéltár I. k. XVII. és LV—LVI. 11.