Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
subditis regiis et ad hostiles insultus maximé appositam, quam nunc Joannes Podmanitzky non tam in gratiam ilMus, quem ea munitio attinebat, quam quod collocaret praesidiariis latronibus, , ad fodinas et montana proficientes simul et inde exeuntes invadat et spoliet, munire dicitur et iam nonnullos in eo loco collocasse. Quia vero aperte nocentissima videtur res, si tam opportuno loco sua adversarii praesidia et latrones colerent, tam equites simul et pedites a compluribus locis eo missi per fideles regios et eos, qui provinciáé illi bene consultum esse volunt, esse dicuntur, magnopereque sectorum opera opus esse, hortamur vos et pro communi illius provinciáé, vestraque salute et defensione nomine Regiae Maiestatis requirimus, ut quanto maiore numero sectores ut mittere potestis, mittatis, vigintiquinque scilicet aut plures, qua in re credimus et vobis constare, quam necessariam communi tranquillitati rem sitis facturi. Valete feliciter. Ex arce nostra Galgotz VI. die Junii, anno 1534. Comes Alexius Thurzo iudex curiae et locumtenens Regiae Maiestatis. Kívül: Prudentibus et circumspectis viris, Cremniciensis, aliarumque civitatum montanarum iudicibus et iuratis, amicis honorandis. 202. Zsolna, 1534 június 21. Duboveci János figyelmezteti a bányavárosokat, hogy Podmaniczky ,János fenyegetéseire, aki Budetint megerősítette, hogy onnan rabolhasson, ne hallgassanak, hanem éppen ellenkezőleg, küldjenek neki katonai és pénzbeli segítséget. Sasinek V. Ferenc másolata Besztercebánya levéltárából. Országos Levéltár. Múzeumi levéltár. Másolatok. Prudentes ac circumspecti domini et amici mihi honorandi. Salutem et ad vota successum. Quod Dominationes Vestrae medio Alexandri scribae mei bonam vicinitatem et amicitiam nihi obtulerunt, eisdem maximas ago gratias. Nihilominus tamen Dominationes