Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Esztergom, 1534 március 29. Réway Ferenc jelentése I. Ferdinándhoz különböző ügyekről. Eredetije a bécsi Staatsarchivban. Hung. 1534. fasc. 24. Sacratissima etc. Paucis ante diebus scripseram M att i V ra e inter caetera, commissarios Joannis discessum parare, id . quod iam factum est. Ego una cum domino praeposito Strigoniensi 1 collega meo omnibus quibus potuimus persuasionibus conabamur eos retinere, sed frustra. Heri discesserunt reiiciendo iudicia ad dominicam proximam a Pasca. 2 Discedam et ego hodie tractaturus cum Kozka ; timeo enim hominem circumveniri, qui et modo habét tres nuncios apud Joannem. Joannes Podmanytzky, qui paulo ante propter non comparitionem in iudicio erat dampnatus in poena violationis induciarum contra dominum Valentinum Therek et alias quosdam, per nuntium excusavit, se (ferme eodem tempore, quo iam contra eum litterae sententionales emanari debebant) eam ob rem non potuisse vei per procuratorem comparere (titulus enim erat, ut aut personaliter, aut per procuratorem compa­rere t), quia ex arce sua non haberet liberum egressum ad aliquem locum credibilem, capitulum scilicet aut conventum, maximé qui locus esset in obedientia principis sui, ubi de more patriae potuisset procurato­rem constituisse. Et quoniam notorium est, valde timere ipsum Podmanytzky, ne Kozka reddet sibi talionem, propterea ad eius petitionem, quae nobis legitima visa est, designavimus duos canonicos ex 1 Bizonyára Csézi András, aki 1520-tól fogva volt eszter­gomi nagyprépost, 1539-ben halt el. (Kollányi Ferenc : Eszter­gomi kanonokok. Esztergom, 1900. 130—131. 11.) 1538-ban névleg is meg van említve : Andreas prepositus Strigoniensis. (Bécsi Staatsarch. Hung. 1538. f. 34.) 2 1534 április 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom