Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
Lőcse, 1534 februárius 8. Kazianer János katonai főparancsnok kéri a kamarát, hogy a Podmaniczky János ellen Trencsén megyébe küldött lovaskatonaság ellátásáról gondoskodjék. Eredetije papíron, hátlapján papírral fedett gyűrűs-zárópecsét töredékeivel, az Orsz. Levéltárban. Kincst. oszt. Litt. ad Cameram. Series I. fasc. 2. Spectabilis, reverendissime etc. Salutem etcNon latét Vestras etc. quanta damna universitas nobilium comitatus Trinchiniensis cum ab aliis regiae maiestatis domini nostri clementissimi hostibus et adversariis, tum vero ab ipso Joanne Podmaniczky hactenus perpessa sit, quorum inferendorum damnorum et tantae calamitatis cum nullum futurum finem, neque a regia maiestate aliquid auxilii afferendum sperabat, proposuerat igitur privatas cum Podmanitzky inire inducias. Ego vero id ipsi absque voluntate et mandato regiae maiestatis admittere nolui, promittens adeo me ipsi auxiliares copias brevi missurum, id quod fecissem, at hactenus prae hostium conatibus fieri non potuit, siquidem ipse non admodum magnum apud me equitatum habuerim ; iam vero cum iterum a dicti comitatus nobilium universitate requisitus et petitus sim de mittendo auxilio, iuxta inclusum exemplum earum litterarum, quas eius rei causa eadem nobilium universitas ad me dedit. Expedivi igitur egregium dominum Casparem Dominytz 1 cum centum levis armaturae equitibus in eiusdem comitatus defensionem, sed cum mihi non sit, unde illos equites solvere possim, nec ipsa nobilium universitas eos solvere aut intertenere possit, peto igitur magnopere a Vestris etc., ut sive ex dica, sive alias illis equitibus de dando stipendio prospicere et curam habere velint, ne dictus comitatus se a regia maiestate penitus derelictum esse putet, aut plerique demum ex necessitate auffugere et domos 1 L. a 189. sz. oklevelet.