Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
Item si Podmanyczky nullo pacto vellet accedere, dicat dominus wayuoda se habere a maiestate regia hanc instructionem, ut Kozka priusquam ducatur ad suam maiestatem, debebit consignare manibus hominum suae maiestatis ad id deputatorum arces Orauam 1 et Lethavam, 2 retinens apud se Strechen usque ad causae suae decisionem, itaque Podmanyczky non habebit causam timendi sibi a Kosthka, cum arces praedictae non erunt apud eum. Item si nec hoc modo vellet Podmanyczky consentire in hoc, dominus wayuoda promittat nomine suae maiestatis Podmanyczky, arcem Lethauam iílico per hominem suae maiestatis consignaturam ipsi Podmanyczky, postquam per Kosthkam fuerit consignata ad manus hominis maiestatis regiae et dominus waywoda adnitatur persuadere Podmanyczky, ut omnino in hoc condescendat voluntati maiestatis regiae. Item cum Kozka et fratre suo agat dominus wayuoda, ut hostilitates, quae sunt inter eos et dominum Podmanyczky, extunc cessent in totum, nec audeant sibi invicem darnna inferre. Item, quod statim consignent duas arces, Orauam videlicet et Lethauam manibus hominis per maiestatem regiam ad id deputati absque mora et. aliqua difficultate, maiestas autern regia Kozkam faciet venire ad se et contenta est sua maiestas iure cum eo agere, si Kozka voluerit et si quidem iure innocens fuerit, reddetur sibi Lethaua absque dubio. Item si a ütem Kosthka non voluerit iure cum sua maiestate disceptare, sed tanquam recognoscens errata sua confugiet ad gratiam suae maiestatis, sua maiestas tunc videbit, quid erit factura et suam solitam clementiam, qua in omnes utitur etiam hostes, non retrahet ab eo. Item agat cum castellanis Kozkae, ut reddant Orauam et Lethauam homini maiestatis regiae ad id deputato et si hoc fecerint, Kozka liberabitur hac conditione, ut ad tempus praefixum statuat se coram 1 Árva vára, melynek ez évek alatti történetére 1. Kubinyi Miklós: Árva vára. Budapest, 1890. 70. s köv. 11. 2 A két Kosztka 1529-ben nyerte adományban János királytól Sztrecsen és Lietava várát. (Kubinyi M. : 74. 1.)