Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

utrorumque principum mandato firmatorum et per eosdem principes acceptatorum universae causae regni­eolarum ratione violentiarum, iniuriarum, dampnorum­que et depraedationum infra dies et tempóra induciarum tam priorum trimestrium, quam modernorum unius anni per quoslibet in alterutrum illatorum movendorum, per commissarios praedictorum utrorumque principum per eosdem ad id deputandorum adiudicari debeant et determinari, 1 amicitias igitur vestras praesentibus peti­mus diligenter et nihilominus nomine et auctoritate praefatae maiestatis regiae, domini nostri clementissiini, qua eius pleno mandato fungimur, vobis committimus, quatinus praesentes litteras nostras praefatis Yalentino Thewrek et Johanni Zokoly per vestrum testimonium fidedignum exhiberi et praesentari faciatis. Quod si eorum praesentiam commode habere poterit, bene quidem, alioquin de domibus habitationum sive solitis residentiis ipsorum aut possessione eorundem posses­sionaria medio jobagionum aut hominum suorum, a quibus talis ammonitio ad eorum notitiam valeat devenire, ammoneri faciatis, quatinus iidem Valenti­nus Thewrek ac Johannes Zokoly octavo die huiusmodi ammonitionis exhinc fiendae computando, coram nobis,. caeterisque commissariis tamquam iudicibus per prae­fatos utrosque principes delegatis ad praemissa respon­suri debitaeque iustitiae complementum recepturi per se, vei legitimos procuratores suos comparere debeant et teneantur, certificando eundem (így !) ibidem, ut sive ipsi termino in praedicto coram nobis compareant, sive non, per nos id agetur in praemissis, quod ordo iuris et contenta articulorum postulabunt. Seriem autem huiusmodi exhibitionis, ammonitionisque et cer­tificationis terminum ad praedictum nobis amicabili­ter rescribatis. Secus non facturi. Dátum Strigonii in festő divisionis apostolorum anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo primo. 2 Nos itaque amicabilibus petitionibus domina­tionum vestrarum obtemperare volentes, ut tenemur, 1 Az a vegyesbizottság, melynek feladata volt a peres ügyekben való ítélethozatal, 1531-ben Visegrádon és Esztergom­ban tartotta üléseit. Budai Ferenc : III. 101. 1. és a 184. sz. oki. a 1531 július 15.

Next

/
Oldalképek
Tartalom