Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
donationalium et statutoriarum palatinalium memoratis Procopio et Paulo actoribus principalibus domínium dictae possessionis Kamenicsan apprehendentibus, saepefatus dominus Stephanus episcopus contradictione praemissae possessionariae statutionis pro sua et fratrum suorum praenominatorum factae minimé curata, eandem possessionem violenter pro se occupasset, occupatamque tam din tenuisset, donec eadem possessio ad instantiam ipsorum actorum per universitatem nobilium dicti comitatus Trenchiniensis de iure et consuetudiue regni ad manus praefati Leonardi de Zwlew vicecomitis tamquam ad manus communes etfideles data fuisset et assignata, postea vero ipso quoque domino Stephano episcopo et Francisco eius fratre mortem obeuntibus, 1 annotato autem Joanne altero fratre eiusdem condam domini episcopi Joanni Zapoliensi aemulo nostro publico adhaerendo et gratiam a maiestate nostra nondum impetrante et alioquin quia praescriptae litterae dicti palatini et locumtenentis nostri nostris regiis litteris donationalibus priores essent, eisdemque litteris palatinalibus statim post mortem praefatorum dominae Elisabethae et filii sui Ladislai suam, ut, praefertur, vim et efficatiam recipientibus, iidem actores principales iuxta communem regni legem et consuetudinem non indignum fore arbitrarentur, si possessionem praescriptam Kamenichan vigore earundem litterarum palatinalium donationalium et statutoriarum a manibus praefati vicecomitis sibimet duntaxat ipsis recuperarent, praescriptis aliis ipsorum fratribus et consanguineis cum eorum iuribus, si quae in eadem possessione Kamenichan haberentur, ad longum litis processum reiectis, verum tamquam amatores sanguinis sui citra omnis ambagis et dilationis cunctis litiumlongioribusprocessibus amputatis, si eos sufficienti documentő exnunc informare possint, quatenus possessio ipsa litigiosa ius quoque foemineum sequeretur, mox nihil aliud quam compositionem, quae ut ad ratam ipsius Pauli Baraczkay et dominae Dorotheae, consorlis dicti Procopii et puellae Sophiae eiusdem dominae 1 Ez az adat Podmaniczky István püspöknek és Podmaniczky Ferenc Ádámnak elhalálozása időpontjára nézve figyelemreméltó. Podmaniczky István halála idejének megállapítására I. az előbbi jegyzetek egyikét.